{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (2) 4.4.1.2.159-198","citation":"Jacob Balde, Poemata (2) 4.4.1.2.159-198","ref":"4.4.1.2.159","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/4.4.1.2.159","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/4.4.1.2.159","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/4.4.1.2.159.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (2)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2","urn":null},"verse":true,"words":291,"text":"Innuptam licet, atque ut parceret, multis rogantem\nIlle trifurcifer dignus comburi, vel iam iste bustuarius, in stabulo constupravit, eheu!\nQuae iam sine pudore et vestibus foeditati meretricia servit, vaga libidine.\nAEris istos coactores, qui nihil nisi rapere noverunt,\nRapiat, opto, summus quoque Manium Deus, eiusque matertera, hoc est, der Teuffel und sein Grossmutter.\nEt quidquid furoris, frigoris, aestus, ab Orco\nPlutonis turpissimae mulieres commiscent, matulaque sua propinant,\nPartu viperarum infarcientes ientacula sanguineo.\nNam cur nostra dari nebulonibus his (Blateis, vilissimis rebus: sicut Horatius dixit Balathrones) ventres suilli (apud Rom in lautitiis habiti) debent?\nSed quem implores perturbationis pertaesus amarulentae?\nQuis helluantes arcebit et factionibus seditiosos?\nIncendiarii, sive qui occasione eius rapiunt. contundunt obloquentium ora, prorsus temulenti.\nInfantes quoque non expertes malorum.\nQuaerentem tremulo lac circum ubera materna infantulum\nVagitu, indi visi lecti tristissima socia,\nDonec inhumanus bellator abscessisset, in ollae\nCulinaria, Ircens, alioqui farcimen significat, occultavit lactentem. ah! pignora. puellula\nEt coniunx anusque parens, parvulaeque sorores! populae, non a pupo quasi pupulae;\nOSCA.\nFugisses simitu: pol, custodela futurus.\nFugisses simitu! sed erat spes nulla fugai.\nTorviter instabant supra caput hirquitalli,\nMaximitate soni et stridoribus imbricitantes:\nFer vescum, concrete Rupex; manabile in obba.\nRicta nequivisses harum harum plere ferarum.\nDegunenda procant: misereque crecentibus haud est\nMamphula nana super tamen olli rumen obesant.\nUt tellus, iuxta sos sasque, raponibus istis\nPraefestinatim fraccescat olentica subtus.\nHoc lapit. hoc meminentis enim praecordia fossat.\nCastra puellascunt. pronis Venus omnia clinat,\nExque papillata'st, titulosque obscendit amore.\nHinc tot schoenicolae. Cur non dispulverat ERCTOR\nOmnis ablectas; equitesque et equiria sarpit.\nNu scelerum termo'st Quin et famuletia nostras\nBelluta excycladant pueras, mammosaque lurcant.\nIn vetula, quamque ipse haud molta digno saliva,\n(Creduat hoc aliquis!) volvere uxore lupari:\nExtractamque cuba, ni moechimonia dedat,\nMactassint. tanta putrent cuppedine lixae.","prev":{"citation":"Poemata (2) 4.4.1.2.118-158","label":"POESIS OSCA SIVE DRAMA GEORGICUM, IN QUO Belli mala, Pacis bona Ex occasione, DRAMATIS GEORGICI, PARS PRIMA, In qua exponuntur Bellorum Saeculi huius, in primisque Anni, lines 4.4.1.2.118-4.4.1.2.158","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/4.4.1.2.118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/4.4.1.2.118"},"next":{"citation":"Poemata (2) 4.4.1.2.199-231","label":"POESIS OSCA SIVE DRAMA GEORGICUM, IN QUO Belli mala, Pacis bona Ex occasione, DRAMATIS GEORGICI, PARS PRIMA, In qua exponuntur Bellorum Saeculi huius, in primisque Anni, lines 4.4.1.2.199-4.4.1.2.231","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/4.4.1.2.199","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/4.4.1.2.199"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (2). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata2_1.xml","quality":"ocr"}}