{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (2) 4.4.2.4.77-114","citation":"Jacob Balde, Poemata (2) 4.4.2.4.77-114","ref":"4.4.2.4.77","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/4.4.2.4.77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/4.4.2.4.77","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/4.4.2.4.77.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (2)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2","urn":null},"verse":true,"words":287,"text":"Hoc elicere est sermonem. quasi dicas, tandem permovimus. fauces in bona moventur exordia loquelae.\nDamon: tu ipse es! at ante sapiebas minus stulto.\nIpse sum, ut ostendo. felix qui nuntio et faustum.\nQuam mox iam nunc rogo, eventila porro cetera, quae animo conclusa geris. cuncta sunt insolita, nova et mira, nobis.\nOrdiar. praemonuerim tamen, ut vestro festivo cantori, alias lascivo, et ob bonum euangelium exsultanti.\nAnte lepidum carmen liceat prae laetitia in morem vitulorum gestire. Io.\nSuscipite hanc famam. facti sunt momenta et caussae. Pax est.\nNarra rumorem. sed tardis, timide credulis, cave, fallendo convicium dixeris.\nDeinceps Bavariae, pulcherrima eloquor, Pax est.\nHanc ut patefaciam, quasi removendo velo videndam, rusticis, duris et quodammodo ex petra excisis, ocius adsum.\nErgo certe tu tempestivus ades. iuvat amplius, ohe,\nRuspari. quianam? quisnam tibi garruit isthaec?\nNam famella facul fabella' est: moltaque volgum\nSutela incertat facul est condepsere fallas,\nVeratum quitus fueris planare disertim.\nDelico summatim. vopte auscultate. Suevum\nEx terra redino, qua ablectis aedibus ingens\nFulgit, et axata' st moerorum obiectibus ULMA.\nQuin et Danubius genitaliter atque fluenter\nPrincipialis ibi et manalis habetur oriri.\nPost qui diluviat naves, magmenta capissens.\nDefrudas. longa a curtis dispesce. quod aias,\nTopper ai. frustra sterilas intercipis aureis.\nHic arnas pascensque crepas, promellor in urbem.\nNu scio qui, manante polo. Dignissuma porro\nGnoscite. Primanos spicio, quantumque miniscor,\nItabant hilari. nec eorum volta fragebant.\nAtqui atqui audibo, quantum communitus axint.\nLongendoitii tandem circanea mitte.\nLargiter ampiruas. summae decermina prome.\nDiditur extemplo fama inconspreta viritim!\nBoiugenas, Celtas, Sueonas meliosibus Fatis\nConsponsos, confoedustos mitescere taxim.\nAc sine turbellis iam pace licere fruisci.\nBellorum quoniam gracilescere coepserit horror;\nHostica dividiis pisatis tela sipari.\nEia. sed an Pacis flustrum abs remeligine venti'st.'\nInquirere. quare, aut quis tibi narravit istae?","prev":{"citation":"Poemata (2) 4.4.2.4.46-76","label":"POESIS OSCA SIVE DRAMA GEORGICUM, IN QUO Belli mala, Pacis bona Ex occasione, DRAMATIS GEORGICI, DRAMATIS PARS II. SIVE Denuntiatio Pacis., lines 4.4.2.4.46-4.4.2.4.76","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/4.4.2.4.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/4.4.2.4.46"},"next":{"citation":"Poemata (2) 4.4.2.4.115-145","label":"POESIS OSCA SIVE DRAMA GEORGICUM, IN QUO Belli mala, Pacis bona Ex occasione, DRAMATIS GEORGICI, DRAMATIS PARS II. SIVE Denuntiatio Pacis., lines 4.4.2.4.115-4.4.2.4.145","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/4.4.2.4.115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/4.4.2.4.115"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (2). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata2_1.xml","quality":"ocr"}}