{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (3) 1.2","citation":"Jacob Balde, Poemata (3) 1.2","ref":"1.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/1.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/1.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/1.2.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (3)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3","urn":null},"verse":true,"words":280,"text":"Iamne vides igitur, quid Stoicus horror in ore\nPossit, et extantes vivo de subere rugae.\nSpectandae facies, sicut simulacra Deorum,\nQuas in adoranda rubigine secula passas\nObsita pulveribus, secretae noctis in antro\nSuspicit, informeis statuas, impensius hospes\nCernuus: atque ipso tremit a squallore columnae\niam fractae, ceraque colit referente iuvencum,\nAut speciem vaccae, aut Pelusiaci crocodili:\nDonaque suspendit tacitum testantia numen.\nEst, ubi relligio spelaeis nixa sub atris,\nAd temere structam, vilemque intenditur aram.\nSaepe minus colitur conflatus Iuppiter auro,\nQuam rudis, et simplex, et ligneus, et male cultro\nFormatus Lycidae, quem vult donare Menalcae.\nNunc adeo tetricum caperata fronte, putremque,\nPone senem; cuius facies videatur aratro\nProscissa, inque cavas iam velle dehiscere valles;\nIn laceris oculi tunicis, stellaeque cruenta\nIn sanie lugubre natens: sint torrida labra,\nQuanta nec Aethiopis nigri matertera tendit.\nHis et monstrificum, [strumam] sensum adice sextum,\nQuod membrum reliquis praefert celeberrima vallis:\nA pota quae crescit aqua, turgetque crumena\nGutturis adnata: qualis dependet avari\nMentoris ex pingui zona: iustissimus unus\nQui fuit in terris, et servantissimus aequi.\nEuclio vix maior Dresdae reperitur, et Ulmae.\nAdice et haerentis dorso fastigia gibbi.\nTalem Diva Themis, talem Sapientia multis\nPraetulerit Sponsum, propiora in iura receptum.\nAesopo clivus surrexerat, atque Bianti;\nQuanta mole parem, vastoque umbone tumentem\nVix Arabum strigosus habet de stirpe camelus.\nNumne ideo non magnanimi, summique fuerunt\nClamosos inter proceres, barbasque Lycaei?\nCommoditas etiam ista fuit; quod ad omnia semper\nPraelia, si nervo torta argumenta volarent,\nEsset ut in promptu paribus succursus ab armis;\nQuisque suam tergo portarit bibliothecam;\nUt Parthi celeres armamentaria secum,\nCoryton, refugumque arcum, celeresque Sagittas.\nStet licet incurvus, et sidera fulciat Atlas\n[Axem qui torquet stellis ardentibus aptum]\nAesopi tergum portaret dignius astra.","prev":{"citation":"Poemata (3) 1.1","label":"VULTUOSAE TORVITATIS Encomium., I.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/1.1"},"next":{"citation":"Poemata (3) 1.3","label":"VULTUOSAE TORVITATIS Encomium., III.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/1.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/1.3"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml","quality":"ocr"}}