{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (3) 1.39","citation":"Jacob Balde, Poemata (3) 1.39","ref":"1.39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/1.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/1.39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/1.39.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (3)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3","urn":null},"verse":true,"words":324,"text":"Haec ad Danubium; quo tempore Pockius annos\nAbsolvit vitae; Frater notissimus Arci.\nQuam iuga sustentant. veteri Nova more vocatur.\nIlla PALATINO paret frenata PHILIPPO:\nCarmen ut exactum fuit; ad patefacta fenestrae\nForte tuens steteram, Fluvium speculatus euntem.\nEcce tibi; fundo canum caput extulit ISTER,\nNon procul aggeribus, quos intra currere iussus\nCum Nymphis solitos lusus exercet aquarum.\nTunc forte innanteis volvebat gurgite cervos.\nVenabatur enim. quassaverat ergo Tridentem,\nTritones contos: torvaeque armenta Dianae\n(Visa irata parum) navi imposuere subacta.\nObservare Deum placuit: quo lumine, et ore!\nTorvus erat: torvae Nymphae, torvique ministri.\nOlli grande caput signant rorantia tauri\nCornua. caeruleos oculos infecerat imber.\nLuxuriant herbae per colla tumentia nodis.\nVertice stant Cannae: verbenaque consita iuncis\nTempora complexa est, rivus de naribus exit.\nBarba madet, ripasque impexo flumine verrit.\nProtinus exclamo: quid enim iam denique restat?\nUt video, torvi terris dominantur, et astris,\nEt pelago. talem si patrius exhibet Ister;\nQua facie Neptunus erit! qua Iuppiter altus!\nNamque Imum curare, nefas, qui praeter atroces.\nAc ferrugineos orbeis, quibus utitur, Orcum,\nSeque videns, nimium nostris abludit ab oris.\nFlammea per patulos stagnant incendia rictus.\nDanubii natura trucis discrimine magno\nDistat. in hirsuto nant quaedam gaudia vultu,\nQuae plebs nulla capit: nec nauta domesticus unquam\nAdvertisse potest: solis noscenda Poetis.\nDigna Deo facies, lentisque imitata colorem\nMuscoso squalore viret. delectat et horror.\nEcce, iterum pleno totum se condidit alveo.\nAt non nos Istro totum similesque, paresque?\nIlle manet semper torvus. nostrum decus omne\nAbsorbet Letum: nulla remanente figura.\nIlle, licet nequeat cursum cohibere, fluatque\nAequor in Euxinum, et ponto moriatur eodem:\nNempe reviviscit; simul ac cunabula pulsat\nThethyos; atque novos large reparatur in ortus,\nNostrae Sandapilae quando vertuntur in usus\nCunarum! ille redit: nos autem quando redimus!\nCum semel extincti Lethaeum intravimus amnem:\nHaut aliis rursus scatebris exire licebit.\nCurrite Mortales fluidi. Dilabimur omnes.\nIn mare sicut aquae. Belli, torvique Sodales,\nIncompti, comptique; aliquidque, nihilque nitentes:\nDeformes, pulcrique, et quovis nomine noti;\nInsontesque Ioci: Satyri, Satyraeque valete.","prev":{"citation":"Poemata (3) 1.38","label":"VULTUOSAE TORVITATIS Encomium.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/1.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/1.38"},"next":{"citation":"Poemata (3) 2.0.1","label":"MEDICINAE GLORIA per Satyras xxii. asserta.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.0.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.0.1"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml","quality":"ocr"}}