{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (3) 2.18","citation":"Jacob Balde, Poemata (3) 2.18","ref":"2.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.18.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (3)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3","urn":null},"verse":true,"words":400,"text":"Albinovanus atrox nugator; et hic quoque dignus,\nOmne caput cuius sarcasmis ac cinere atro\nDefricet, emaculetque mei lixivia Flacci.\nCaptus enim forti pinguis nidore culinae,\nHanc Chymistarum fornacibus, hanc apothecis\nPersarum anteferens, ceu bucco mugilis intrat.\nAttalus huic par est. mores adverte Gnathonis,\nLongarene, tuae quoties admoveris ollae,\nNil intentatum, nil prorsus linquit inausum:\nTe vetito minimum morsu contingere fungum,\nHoc prodesse sibi, quod obest tibi, pluribus acer\nEt crudelis adulator probat. Orbiliorum\nEcce novum genus! hac cura moderator acutus:\nQuanto durior est, quantoque severius instat,\nEt cohibet rictus; laudeis ac praemia poscit\nMaiora, argenteos flavescenteisque Philippos,\nNominis usque tui studiosior atque salutis.\nErgo actum est. da Scaeva manus, atque accipe frenos\nOris, et obdura. Tu dorso tubera ferre\nCogeris ac bullas, qualeis Hispanica punctim\nMusca creat. Medicus subridens tubera terrae\nSumit, et irato fruitur caeloque Deoque.\nEsto: tonet. tanto citius dabit icta Cybelle\nPraedulceis bulbos et condimenta gulosa,\nEruptura solo. ? scilicet Attalus optat.\nDe fungis loquimur: cum phoenicopterus ingens\nEt lepus, et perdix, et dama, et Phasidos ales\nDescendant unum in stomachum, mullique trilibres\nHic tibi pygargum? sed vix permittet alaudam.\nSi multas mereare, duas: et paucula fraga.\nCum citro; sic, ut castiget Hymettus acorem.\nIpse Venafrana lactucam reddit oliva\nSpumantem, et crispos non vili rore saginat.\nTu miser in molli pulvino emblemata coenas,\nSolis usurpans oculis, quae traicit alter.\nLaetius est aliquid mimo vel acerbius isto?\nErga sedes, taciteque gemis, bilemque latentem\nSubstringens oculis, puerilia vota resorbes.\nPassaviensis olus glebae, quia mite, probatur.\nForsitan hinc liceat pennam decerpere. suffla.\nDebetur Medico frigus geniale palato.\nTu! quid enim? vin' Paulle mori? cichorea per huius\nIncrustata meant barathrum. tibi pruna vetusta\nSufficiant; et ius, quod ego gustare recusem:\nIlle quoque, in cuius pede ferreus annulus haeret.\nNunquid muraenam cuperes? prior Attalus edit.\nSuspiras peponem? sed providus Attalus arcet.\nOstrea delibas? mox Attalus, ah! cave multos\nVilis et eiectae conchae putredo necavit.\nCur non et Medicum? crudas quia corrigo faeces.\nHaec fatus tota muriae se proluit orca\nNondum, Longarene, crepas? qui talia dudum\nAspicis, et siccis allatras vina labellis.\nForsitan argutum convivam ludere credis:\nUt tibi festivus languentem irritet orexin?\nHoc agit, ut doleas, ac lividus ilia rumpas.\nAcrius urit enim, stimulosque dolentius addit\nVulnificos vicina, sed interdicta voluptas,\nExclamare libet. quis te, nove Tantale, terris\nOstendit? quove has meruisti crimine poenas?\nCum Pelopem improlis nullum, puto, coxeris. atqui\nInter et albenteis rubrasque abstemius undas\nQuaedam etiam toleras ipsi ploranda Sophocli.","prev":{"citation":"Poemata (3) 2.17.88-115","label":"MEDICINAE GLORIA per Satyras xxii. asserta., SATYRA XVII., lines 2.17.88-2.17.115","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.17.88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.17.88"},"next":{"citation":"Poemata (3) 2.19.1-47","label":"MEDICINAE GLORIA per Satyras xxii. asserta., SATYRA XIX., lines 2.19.1-2.19.47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.19.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.19.1"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml","quality":"ocr"}}