{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (3) 2.21","citation":"Jacob Balde, Poemata (3) 2.21","ref":"2.21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.21.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (3)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3","urn":null},"verse":true,"words":270,"text":"Ultimus aerumnae cumulus: quòd nemo queratur,\nNemo fleat Codrum nuda in tellure iacentem.\nPauperis interitus Cerdonis non movet ullum.\nAcrius exstinctus passer te, Lesbia, torsit:\nEt Violantillam Stellae defleta columba.\nFortius Aldinae Barclaius fata catellae\nLuxit. Vertumno et tali stultescere quando\nDulce fuit. nullum ingenium iam criminis expers?\nUt monui tamen, haec mendicos orbita versat.\nFlebilis illorum vita est, et ridicula est mors.\nDivitis aurati redolens unguenta cadaver\nTollitur hexaphoro, magna ambitione ferentum.\nAccedunt vultus, qualeis Priameïa Virgo.\nEt gener, et coniux Diis ostendere dolentes.\nTunc manare genae: tunc palmis pectora caedi,\nEvulsisque comis lacrymae, non pollice, tergi.\nTunc sontes etiam Superos, tunc odimus Umbras.\nOdimus et Medicos. ubi Fracastorius haesit?\nCur tam sero pedes? per tam longinqua viarum\nBellerophontaeas cur non laxavit habenas?\nNon poterat coquere ex gemmis regale minutal!\nMarcidus in venis exsultat iaspide sanguis\nAdmoto: cordis minuunt electra tremorem.\nCertius ac multo securius applicuisset\nTemporibus calidis gallinae viscera nigrae.\nHae populi voces carum lugentis amicum,\nDamnantisque moras. Quibus autem parceret atrox\nBellua multorum capitum, leve vulgus, et irae\nVilis mancipium? facilis censura sedentis\nEffossa sub humo Galli cum pectine longo\nEt cum verrucis civilia bella gerentis.\nQuid gannis textor? tibi Fracastorius ergo\nMermannusque aliquis male consuluisse videntur?\nTritum, sed verum cecinit Sulmonis alumnus.\nNon est in Medico semper, relevetur ut aeger:\nInterdum plus arte valent mala. Denique si quem\nUrna citat, tabulisque erasum est nomen, abire\nCogitur, attineat frustra Sennertus euntem.\nConsumet plenas vacuans Myropola tabernas.\nAnticyram totam purgando mittat in alvum.\nPlenos helleboro nequidquam admoverit hortos.\nPontica nil prosunt ter victi germina Regis:\nNon grave scammonium, non plumbi spuma recocti:\nStillaque coelestis, tua dos, Thaumantias Iri.","prev":{"citation":"Poemata (3) 2.20","label":"MEDICINAE GLORIA per Satyras xxii. asserta., SATYRA XX.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.20"},"next":{"citation":"Poemata (3) 2.22.1-44","label":"MEDICINAE GLORIA per Satyras xxii. asserta., SATYRA XXII., lines 2.22.1-2.22.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.22.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.22.1"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml","quality":"ocr"}}