{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (3) 2.3.1-47","citation":"Jacob Balde, Poemata (3) 2.3.1-47","ref":"2.3.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.3.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.3.1.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (3)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3","urn":null},"verse":true,"words":286,"text":"Saturno regnante, dies fulsere sereni:\nErutaque ignotis ex montibus aurifodinae,\nMassa coruscantis fuit atque optabilis aevi.\nAurea currebant flavo pede Lustra per Orbem.\nNusquam visa lues. tranquillae vivida laeto\nNaturae facies recubans in gramine risit.\nPoma fames, et lympha sitis: blanda otia, curae.\nPura dies ibat silvis praebentibus umbram.\nNox amor: et vacui terroris imagine saltus.\nSidera suadebant placidos labentia somnos.\nNescitum, qualis foret aut quae bellua, morbus.\nNullus erat Medicus, nullus medicaminis usus.\nHaec obfuscatis Argentea solibus Aetas\nProtulit in Mundum; sed iam migrare parata,\nObtuso medii fulgore utcumque metalli.\nEbrius ambrosia nonnunquam Iuppiter, ictum\nMane querebatur nebula caput, ac bene laesum\nCaelesti succo; ridente sorore marita.\nNil ultra tamen ausa iocum est: lepidique dolores\nSponte remittebant, quoties invisere venit\nVolcani Liparen et fallere tempus eundo.\nUt lustrare solent armamentaria Reges:\nCùm nimiis epulis cibus exsurdavit orexin.\nHaut aliter Saturnius ad fabrilia tendens\nMontibus in Siculis opera; et defixus in arte,\nFulmina gaudebat tot iam spectare polita\nAc librare manu, collaudabatque Cyclopas.\nSed postquam invaluit potandi dira libido,\nLargius in grandem phialam Phryge fundere iusso\nImmortale merum: plenum Cephalea Tonantem\nFortior illisit. furere ergo, et nigra ciere\nNubila, Iunonemque suam fugere atque fugare,\nMox et adulteriis, quae cornibus, imbribus, alis\nTexerat, indulgere: et se fratremque, virumque,\nCognatumque torum, totumque impendere fulmen.\nHuc sitis et nimii deduxit nectaris haustus.\nCum Iove mutatis homines quoque moribus, usi\nExemplo Auctoris magni subeuntis; et ipsi\nPaullatim vitiis novitate trahentibus unum\nPost alium, ac dulci cor titillantibus esca,\nPermisere rapi, rapuit quo prima cupido;\nNondum insana quidem, sed ferri prona deorsum.\nIrruere Autumnis, alienas carpere messes:\nMaiores facere alveolos: plus sugere lactis,\nPlus haurire favi, bilemque augere natantem.\nInde Intemperies aliqua et mutatio venae,\nEt iam dimidii sublapsa crepuscula morbi.","prev":{"citation":"Poemata (3) 2.2.188-212","label":"MEDICINAE GLORIA per Satyras xxii. asserta., SATYRA II., lines 2.2.188-2.2.212","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.2.188","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.2.188"},"next":{"citation":"Poemata (3) 2.3.48-92","label":"MEDICINAE GLORIA per Satyras xxii. asserta., SATYRA III., lines 2.3.48-2.3.92","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.3.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.3.48"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml","quality":"ocr"}}