{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (3) 2.4","citation":"Jacob Balde, Poemata (3) 2.4","ref":"2.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.4.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (3)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3","urn":null},"verse":true,"words":395,"text":"Sunt, qui Neptunum Neptuninenque Lyaeo\nAnteferunt, toti Tritones atque Lycurgi.\nQualis Fonteius pater extitit Hydrophilorum,\nEt quidam salsis non illaudatus Ulubris.\nIn cratere meo Thetis est permixta Lyaeo.\nBucchanane, Stygem poteras evadere, si sic\nOmnia dixisses Scotorum trossule. malo,\nMalo nives castas ac sobria carmina, quam quae\nDictavit Leonora tibi, pellexque Neaera,\nPasquillusque tuus: qui foedos inter amores\nEbria nocturnis commiscuit orgia Sacris.\nIsta suo semper Fonteius occinere aegro.\nFixum est atque ratum. morbo quocunque labores,\nAd fontis mittêre cadum: factusque liquentis\nPotor aquae, suges vitreae libamina mammae:\nQuam tibi praebebit virides resoluta capillos\nNais, et invitum bis cocta proluet unda.\nHem! valeo. recte est. sed non bene concoquo coenas.\nTum nil alter ad haec, nisi rursus aquam. trepidanti\nSistitur Unidio simplex Acheloius humor,\nHeic renova ludos: heic Bacchanalia vive.\nFlebiblis aspectus, medicinaque digna Batavo\nRemige, qui meruit submergi gurgite nigro.\nUt quid enim venter pavefactus frigore, membri\nAlterius peccata luit? quo iure Laconum?\nSi caput indomitum est, podagraeque recalcitrat aestus:\nIn caput inque pedes flagra opportuna parentur.\nQuidquid delirat gula, plectuntur stomachi. nil\nEst ignobilius, nihil est proiectius illis.\nSic Nomentanus Nomentanique Sodalis\nDindymus aurificis, pictorque Vacerra queruntur.\nEx me si quaeras, dicam, quod sentio. Vinum\nDilutum modice, ut semper mediocria prosunt,\nCulparit nemo. moderator Aquarius urnâ\nInfringat nimium cataphracti robur Iacchi.\nNe conceptus, ut est fallax luctator, et intra\nViscera terribilis, caput arietet, atque labanteis\nInclinet plantas: aut ignibus augeat igneis.\nPlura rogas? non omne merum, nisi cornua sumat,\nCenseo miscendum ventres cruciantibus undis.\nOmnis adulterii speciem fugiamus et umbram.\nAnseribusne parem quaerit facere Hydrochoos te?\nNec vero in totum crenen, sed pocula damno\nAlgoris rapidi: quoties, mandante Pecetto,\nPerpetuus purusque latex offertur. Anhelat\nAeger, ut ante oculos surgit praeruptus aquae mons!\nTunc vertigo rotat: tunc circumvolvitur aer\nBalthicus, et Finni reduces instare timentur.\nTriste est supplicium Germano audire: carebis.\nSi neque suspendit patrem, matremve cecidit.\nGermanus sitiens et ferrum poscit et ignem.\nNessaeique furit tanquam in thorace veneni.\nQuot gradibus distant posca horrida, et Arferia et Styx\nVisceraque ac renes lacerans aqua zelotypiae?\nHydrophobus Teuto morbum hunc ex ubere suxit.\nAd lymphae nomen pallet, sudat, tremit, alget.\nEst metus iste cadens in ahenea pectora firmi\nConstantisque viri. Quis iam succenserat Aulo.\nAut positum in tali crudelis damnet agone;\nSi inclamet Superos, fugiens Medicumque, sitimque\nEt Lauretanae Reus Aedi devoveat se!\nAut ubi vitiferis favet indulgentia Divûm\nCollibus, ac sicci madefiunt vota coloni.","prev":{"citation":"Poemata (3) 2.3.93-132","label":"MEDICINAE GLORIA per Satyras xxii. asserta., SATYRA III., lines 2.3.93-2.3.132","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.3.93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.3.93"},"next":{"citation":"Poemata (3) 2.5","label":"MEDICINAE GLORIA per Satyras xxii. asserta., SATYRA V.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.5"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml","quality":"ocr"}}