{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (3) 2.7.1-44","citation":"Jacob Balde, Poemata (3) 2.7.1-44","ref":"2.7.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.7.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.7.1.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (3)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3","urn":null},"verse":true,"words":288,"text":"Quid censes Virro? laudemne meretur Iollas\nCimber, erysipilas suetus depellere gypso?\nLaudetur potius Centronius Acronianus.\nNon crebro, non iste diu, nec avarius aegros\nTorserat. auditum mox amandaverat illuc,\nQuo saturi mittuntur: ubi cava sella Patrocli.\nSi iuvisset eum sic. nubibus exoneratis:\nCensuit indemnem nil porro. salva fuit res.\nSin minus: excusans, quod nostrum est, fecimus; I nunc\nI sane iam nunc. aliam quercum excute, dixit.\nDonandam neque enim glandem fert nostra, nisi unam.\nHic saltem ingenuus: nec fallere quaerit; ut aera\nEmungat. notum est, lento cur Albius aegram\nVisat ad Hispullam passu, propiorque coacto.\nUt pretium augescat venienti. linquere servos\nUxoremque domi atque incepta negotia, sumptus\nReddit maiores. duplicatque salaria longum\nIn tenebris iter, aut nimio fervore diei?\nEn, vix venit; et auruncum bis terve remulcens\nInvolitante manu, partes detorquet in omneis.\nContinuo circum cistas vaga lumina ferre,\nClavibus aspectis, lucrique capessere flatum.\nAc nisi flava Tagi stillet praesentis arena:\nClepsydra nulla placet. fugienteis imputat horas:\nConsumique mora queritur sibi tempus inane.\nHispulla! hoc audis, et nondum panditur arca?\nO miseram! tua, si nescis, carissima pleno\nIn vidulo est anima et turgentis folle crumenae.\nAccipe consilium, atque ipsam te crede Thaliam\nCumanam ex centum portis audire loquentem.\nVel da, vel migra: quoniam lytrum Albius urget,\nRaraque non visis vendit praesagia nummis.\nUnde haec deducat, quaeris? Babylonia dictat\nUranie. solet is retrorsum in Fata, diemque\nNatalem infantis, stellasque inquirere primas:\nQuae cinxere caput vix hanc in lucis amicae\nUsuram ex utero, Iunone favente, profusum.\nOmnia circumaget rapido tibi sidera motu.\nVirgo Diana, Venus meretrix, Gradivus et Arcas,\nFur milesque ferunt momenta; suoque gravare\nDicuntur partus aspectu, aut reddere laetos.\nScis iam, quo tendam. nisi mox ostenderis aurum,\nPlumbeus invadet faciem color, ictaque Leti\nFrigore pallebis. lessum ac suprema minatur.","prev":{"citation":"Poemata (3) 2.6.90-127","label":"MEDICINAE GLORIA per Satyras xxii. asserta., SATYRA VI., lines 2.6.90-2.6.127","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.6.90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.6.90"},"next":{"citation":"Poemata (3) 2.7.45-89","label":"MEDICINAE GLORIA per Satyras xxii. asserta., SATYRA VII., lines 2.7.45-2.7.89","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.7.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/2.7.45"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml","quality":"ocr"}}