{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (3) 4.23.1-47","citation":"Jacob Balde, Poemata (3) 4.23.1-47","ref":"4.23.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.23.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.23.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.23.1.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (3)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3","urn":null},"verse":true,"words":281,"text":"Ut longa assuescit longis anguilla colubris:\nSic macri quidam similes errantibus umbris\nIre sepultorum, cumque his habitare feruntur.\nErgo, sufficiant quae ventre carentibus escae;\nFestivo referam ostento. monstravit Apollo:\nQuique meum iuxta Morpheus latus adstitit albus.\nDum feror in somnos; meque alta Poetica nubes\nObsepit: vidi mira, aut vidisse putavi.\nFas vidisse fuit: fas sit mihi visa referre.\nLucus erat, piceisque frequens, atque ilice densa:\nIn medio taxus, taxoque adiuncta Cupressus;\nUtraque sacra piis, dilecta et Manibus, arbos.\nHaut procul obscuras volvebat rivulus undas,\nCimmeriis simileis; nisi quod fulgore superno\nPercussae fugerent, divexarentque lapillos.\nCornua crescentis Lunae non tota coibant.\nTertia pars orbi plenam factura triformem\nDeerat adhuc. tacitos peragebant sidera cursus.\nCum Dea pulsatis circum Libitina sepulcris,\nExcivit Maneis ad amicae gaudia noctis.\nTer deni exciti, Parcis comitantibus, ibant.\nDuxerunt choreas conserti brachia mutas.\nNullos audisses cantus citharaeve, lyraeve.\nExiles strepitus edebant ossibus ictis\nAd certum numerum. qui mos levibus pueris est:\nQuum digitis crepitant collisis; seque lacessunt\nLusuri nodis plaudentibus articulorum.\nObstupui: Maciesque mihi velut inclyta duci\nSponsa choro visa est nec me fallebat imago.\nDucebatur enim pallens, levis, ossea Nymphe.\nInsoliti hinc motus Umbrarum, atque otia calvis.\nMensa parabatur congestis Sandapilarum\nFragminibus: positam menta extersere virenti.\nQuam simul instrata funebria lintea mappa\nTexerunt; accumbendi data plena facultas.\nEcce sepulcrali cinis apportatur in urna,\n[Credo, vicem conchae Salis] in medioque locatur.\nTum Mare [vas ingens] repletum follibus aeneum.\nPluribus in vasis demessa papavera vidi.\nHerbarum viguit superadditus usus earum:\nDe quibus expressum nox intempesta soporem\nColligit, in speciem solitum coalescere lactis.\nFercula praeterea nulla aspicienda dabantur,\nPraeter funerea nebulas caligine mistas\nGrandibus in pateris, et plenos aëre discos.\nPocula sunt calvae: sumptusque infunditur humor\nGurgite Lethaeo, spumis oblivia miscens.","prev":{"citation":"Poemata (3) 4.22","label":"ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PINGUIUM ADVERSUS AGATHYRSUM Sive Exsultantem, ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PRO Pinguibus, contra Macros.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.22"},"next":{"citation":"Poemata (3) 4.23.48-88","label":"ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PINGUIUM ADVERSUS AGATHYRSUM Sive Exsultantem, ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PRO Pinguibus, contra Macros., XXIII., lines 4.23.48-4.23.88","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.23.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.23.48"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml","quality":"ocr"}}