{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (3) 4.23.48-88","citation":"Jacob Balde, Poemata (3) 4.23.48-88","ref":"4.23.48","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.23.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.23.48","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.23.48.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (3)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3","urn":null},"verse":true,"words":264,"text":"Omnia olent tumbas, et cespitem, et aethere cassum\nCorpus, et ambustum gramen, bibulamque favillam.\nMireris moreis Simulacra minora ministrant\nSummano; maiora sedent. procul esse iubentur,\nVertice de quorum nondum est fatalis ademptus\nCrinis: quod Nisi coma, Didonisque probabit.\nPermissus tamen est vespillo Diaulus adesse:\nAtque aliquot Medici, quos clarat fama creandis\nManibus insigneis, transmittendisque Charonti.\nHas grates referunt Umbrae, sancteque precamur.\nFax cunctis diluta micat. pro lumine vero\nArdent lampyrides, modicumque nitentibus alis\nScintillant. tenebras etiam funalia findunt,\nEt castigatae iam dudum ad funera tedae.\nContrectare cibum manibus, cultroque, nefas est.\nFalcibus, aut buxeis, sed inania vesca, bacillis\nPertentant: quo more solet pransurus Iapon.\nPorro aliquid glutire, nefas. decerpere odorem,\nEt gustare licet. quadrae gustata reponunt:\nSignaque dant nutu, se praelibasse saporem.\nLex antiqua loqui prohibet. vox excidit ore\nNulla: tacent omnes; et ad unum immaniter omnes.\nSternutant, vel hiant [hoc non prohibentur] et hiscunt:\nInterea tubulos inflant, quod nulla vetat lex,\nAc proprios artus: inflammatoque Tabaco\nAlter ad alterius se vertit et ora, vaporat.\nIt fumus coelo, piceaque intexitur umbra.\nHic potus vacuis, haec est concessa voluptas.\nFit subito plausis fragor ossibus. inde repente\nSurgitur. hinc varii cursus, variique recursus.\nOlli secedunt: olli ulteriora reflectunt\nSe in spacia; ac Maciem, et Libitinae munus adorant.\nTer circum mensas alternis orbibus orbeis\nImpediere: ter accensis siphonibus ignem\nFumificum, et foetorem, ululatusque ore dedere:\nNec mora: (namque Oriens radiis afflavit anhelus)\nIn tenues ventos ventosum evanuit agmen.\nTalia quis culpet nullo convivia luxu\nStantia? vel si aliquo; quando non sufficit aer?\nNon opus est magnis heic sumptibus. Hoc epulum quis\nInvideat? sit fas, liceatque accumbere Macris.","prev":{"citation":"Poemata (3) 4.23.1-47","label":"ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PINGUIUM ADVERSUS AGATHYRSUM Sive Exsultantem, ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PRO Pinguibus, contra Macros., XXIII., lines 4.23.1-4.23.47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.23.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.23.1"},"next":{"citation":"Poemata (3) 4.24","label":"ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PINGUIUM ADVERSUS AGATHYRSUM Sive Exsultantem, ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PRO Pinguibus, contra Macros., XXIV.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.24"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml","quality":"ocr"}}