{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (3) 4.29","citation":"Jacob Balde, Poemata (3) 4.29","ref":"4.29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.29.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (3)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3","urn":null},"verse":true,"words":245,"text":"Haec satis ad vigilem. quaeris, quae somnia vexent.\nSopitum. redeunt eadem simulacra per umbram,\nVotaque cessantis tractu revoluta diurno.\nUt venator enim cursu, atque indagine fessus,\nIn somnis etiam silvas, et confraga lustrat:\nPastor oves numerat, mercator computat aera:\nArma movet miles, suspendunt carbasa nautae;\nAnte torum Finni stat moesto luridus ore\nPhantasus, et varia noctu sub imagine ludit.\nCura, pavor, luctus, spes, desperatio, lucrum\nIngeminant. metuit, ne praedo lubricet arcam:\nNe grando segetes, ne vireis verberet Auster,\nAnxius in lecto pensat mendacia somni.\nDesunt multa; quibus deest iustum corpus. amici\nDeficiunt: minuuntur opes: annona fefellit,\nAut fallet. muscis cerebrum patet, atque cicadis.\nUbera distendunt non sufficientia caprae.\nTriste lupus stabulis: vaccaeque minantur abortum.\nPraesagos volvit fastos, annique sequentis\nOmina: et infaustis dispendia iacta Calendis.\nHinc semper trepidans, ne rodere desit. in horas\nOmneis cum gemitu, penuria certa timetur;\nArcta fames: poenamque luit formidine poenae.\nBlanda quies pinguem sopit, iucundaque lactant\nSomnia: et in tenebris etiam lux alma nitescit.\nAnte oculos armenta boum versantur opima.\nAurea messis adest, et inundant frugibus agri.\nFluctuat alta seges, largoque ex palmite ridet\nLiber, et immanes trudit vindemia botros.\nIam natat in flavo concepti nectaris amne:\nIam medios sublatus homo volat inter olores.\n(Quî pote tam vastum Corpus? praegrandibus alis.\nIngenteis autem Morpheus inducere novit.)\nIam conviva iocos miscet. mox impiger haurit\nSpumantem pateram, et pleno se proluit auro.\nQuin etiam (assueti transeunt in somnia mores)\nPauperibus miscet calicem, aut miscere videtur.\nAut tunica vestit nudos, aut ditat egenos.","prev":{"citation":"Poemata (3) 4.28","label":"ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PINGUIUM ADVERSUS AGATHYRSUM Sive Exsultantem, ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PRO Pinguibus, contra Macros., XXVIII.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.28"},"next":{"citation":"Poemata (3) 4.30","label":"ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PINGUIUM ADVERSUS AGATHYRSUM Sive Exsultantem, ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PRO Pinguibus, contra Macros., XXX.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.30"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml","quality":"ocr"}}