{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (3) 4.37","citation":"Jacob Balde, Poemata (3) 4.37","ref":"4.37","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.37","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.37.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (3)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3","urn":null},"verse":true,"words":194,"text":"Ergo non satis est zonae turgere crumenam;\nTurgeat et facies: sit frontis, et oris honesti;\nPromittatque virum roseo fulgore benignum.\nQualis erat toto contrarius axe Maronus,\nAlpibus in mediis situs, atque Tyroleos ortus.\nGutmanni nomen mores, populusque dederunt\nIllius Hospitio. Nato quoque nomen adhaesit.\nNon erat ampla domus, multisque ornata chymeris;\nMunda tamen, nec non accommoda ponè tabernam\nVinea serpebat clivo. Diverterat illuc\nTarpeias linquens Valeroda Pererius arceis.\nUt stetit ante fores, et signum pensilis Uvae:\nEgreditur cano venerandus vertice, toto\nMusteus ore senex. viridis fuit ista senectus,\nNon sine aqualiculo. sed vox suavissima fanti:\nAtque oculi tales, quibus elucebat amoeni\nFax animi, sapidusque lepor, concinnaque mentis\nTemperies. sed enim confestim accurrit et uxor,\n(Clamarat coniux) cophino, rastrisque relictis,\nAgresti sudore rubens: praepinguis et ipsa.\nOre verecundo, postquam salvere modeste\nIusserat admirans, dentesque ostenderat albos,\n(Subridebat enim:) petiit succincta culinam.\nSicque datis manibus deducitur Advena sursum,\nIn conclave novum, nullo praeeunte tumultu:\nMensaque detegitur. tantum illi sella parata est;\nQuod reverens suadebat honor: scamnumque Maronus\nOccupat, acclinis mensae. Vix fallere tempus\nCoeperunt primis sermonibus: amphora duplex,\nDe meliore nota, rubrique, albique Lyaei\nAffertur. liquor infusus fremit, atque resultat:\nAdventus dare signa sui certissima Bacchus.","prev":{"citation":"Poemata (3) 4.36.175-177","label":"ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PINGUIUM ADVERSUS AGATHYRSUM Sive Exsultantem, ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PRO Pinguibus, contra Macros., XXXVI., lines 4.36.175-4.36.177","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.36.175","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.36.175"},"next":{"citation":"Poemata (3) 4.38.1-45","label":"ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PINGUIUM ADVERSUS AGATHYRSUM Sive Exsultantem, ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PRO Pinguibus, contra Macros., XXXVIII., lines 4.38.1-4.38.45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.38.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.38.1"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml","quality":"ocr"}}