{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (3) 4.50","citation":"Jacob Balde, Poemata (3) 4.50","ref":"4.50","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.50","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.50.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (3)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3","urn":null},"verse":true,"words":236,"text":"Aonias sed enim Macri sibi iure Camoenas\nDeposcunt; Cyrrhaeque sedent in vertice dextro.\nMacri! sed quibus est tantae fiducia laudis!\nMacri! sola ergo producit Mantua vates!\nMacri! vena micat tantum illis, queis caro desit!\nScilicet Aonidum pater est macilentus Apollo!\nCum Divos inter non sit formosior ullus.\nMensuram ad Lauri nunquam ulla cucurbita serpsit!\nEt teretes solum truncos hederae circumdant!\nUt nihil infirmem: contra stat Horatius omneis\nPindaricos, quamvis crassa cervice, Poetas:\nMultorumque vicem digne suppleverit unus.\nVelox ingenium solitâ lustrante lagenâ.\nProvocat: atque ipsi non cesserit arte Maroni.\nDetinuit nostras numerosus Horatius aures:\nScripserat ex vere iuratis testibus unus:\nQuem qui contemnit, contemni dignior ipse est.\nFlaccus Thespiadum decus est, et gloria Phoebi:\nCuius, (si qua fides) plectro crispavit eburno\nSaepe comas. tam magna fuit reverentia Flacci.\nFlacco nupserunt Erato, dulcisque Thaleia.\nAd Calabros Flaccum comitati mille Lepores\nEx Latio: facilesque loci, pureque loquendi\nGratia, et obliquos figens Argutia nictus:\nCoelestemque Lyram pulsans Venusina Venustas:\nEt sumptum ex mediis mellitum pondus Athenis.\nBlandusiae Fontem quoties bibiturus adivit:\nStiparunt affine latus gens mollis amorum\nVatis in obsequium puer ante Cupido volavit.\nHausit aquas: tenuit concham: fidibusque canoris\nLusuro, dedit auratum pro pectine telum\nEx pharetra. hinc illud Petroni nobile dictum.\nSumma biformis Olor libratum corpus in Astra\nSustulit et cantu stridentia fulmina rupit.\nQuo nec Virgilius, nec coecus venit Homerus.\nDic iam, dic Sodes: quo iure biceps Helicon, quo\nA solis Macris, solis habitatur ab Umbris?","prev":{"citation":"Poemata (3) 4.49","label":"ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PINGUIUM ADVERSUS AGATHYRSUM Sive Exsultantem, ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PRO Pinguibus, contra Macros., XLIX.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.49"},"next":{"citation":"Poemata (3) 4.51","label":"ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PINGUIUM ADVERSUS AGATHYRSUM Sive Exsultantem, ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PRO Pinguibus, contra Macros.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.51"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml","quality":"ocr"}}