{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (3) 4.63","citation":"Jacob Balde, Poemata (3) 4.63","ref":"4.63","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.63","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.63.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (3)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3","urn":null},"verse":true,"words":286,"text":"Pandite nunc Helicona Deae, cantusque movete.\nCalvinum excutimus, quo non macilentior ulla\nArdea; vel vincens cursu venaticus auras\nVertagus, haesurus praedae cervice fugacis.\nPer fas, atque nefas, hic omni ex ubere suxit\nEumenidum, quidquid potuit sorbere veneni.\nAlecto indoluit sceleratum cernere victa.\nAemula sunt inter Furias quoque semina laudis.\nProemia distribuunt, anguemque ex crine rependunt.\nVerbo Calvinus bipedum nequissimus uno\nExpulit orbe Deum: Fato concessit habenas:\nSustulit arbitrium Mentis, quod libera poscit.\nIrrisit superos: reperitque in Numine culpam:\nProgenuit colubros ex sanguine Machiavelli;\nExtinxitque Animas. Sed non extinguitur auctor\nExtinguentis eas. vivo iam sulphure fumat.\nEx eius scitis (debebam dicere technis)\nQuid didicit, quid non docuit mala Posteritas! Et\nQuinque, sed et centum Tragicos deduxit in Actus:\nNulla legitimi servata lege cothurni.\nBelle puer recita, quid dixit Beza Genevae!\nVulpe leoninam pellem velare dolosa,\nVel contra: (dolus an virtus, quis in hoste requirat!)\nMoliri fraudeis: candelam apponere valvis.\nOscula per galeam subductis figere labris:\nPacem orare manu, praefigere puppibus arma.\nMantiri trabibus fractis: evertere Templa;\nAras, atque focos una difflare favilla:\nSternere adulteriis thalamos, totumque cubile,\nCeu plumis, ceu mille rosis: condire nocenteis\nBoletos, fungosque favis; aconita parare\nReginis gravidis, insonteis tollere ferro:\nImpositos trunco sine more occidere Reges:\nSistere vagitum, perfundere sanguine cunas:\nAtrea, et ex orco diras revocare Mycaenas,\nEt quidquid Thebis gestum est; iam ludus habetur.\nSufficit. egregie Calvini dogmata calles.\nSi potes, illorum prius obliviscere, quam nox\nAppetat. haec pretio maiore oblivia constant.\nEx his sic liceat decidere. flagitiosus,\nAtque macer nebulo nebulonem vicit obesum.\nLutherus, spurcae frustum miserabile Carnis,\nUnum totus erat Veneris quasi vulnus, et ulcus.\nQuam propter scabiem stagna in Cocytia mersus\nUritur infelix, et spumam lambit Averni.\nCalvinus cruciatur, ubi Titania pubes,\nFulmine deiecti, fundo volvuntur in imo.","prev":{"citation":"Poemata (3) 4.62","label":"ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PINGUIUM ADVERSUS AGATHYRSUM Sive Exsultantem, ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PRO Pinguibus, contra Macros.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.62"},"next":{"citation":"Poemata (3) 4.64","label":"ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PINGUIUM ADVERSUS AGATHYRSUM Sive Exsultantem, ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PRO Pinguibus, contra Macros., LXIV.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.64"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml","quality":"ocr"}}