{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (3) front.2.1.5-8","citation":"Jacob Balde, Poemata (3) front.2.1.5-8","ref":"front.2.1.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/front.2.1.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/front.2.1.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/front.2.1.5.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (3)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"Quae commemorantur idcirco, non ut propositis difficultatibus deterrere quemquam velimus ab ascensu montis; sed praecipitio, salebrisque ostensis, qua praemonendo, qua praecurrendo, securius attolere. Ac vide, quam nihil dissimulem. Aio, non omnes disciplinas eodem modo se habere, ad capessendum propitias. simul atque nonnullas liquida cognitione hauseris; erunt ex integro tuae. Philosophicas intra triennium adipisci potes. nitide, copiose, clareque adeptus, thesauro frueris non alieno, sed tuo. Disserens, disputans, aciem praeliaris ingenii in omnem partem rotans: dicerisque Philosophus, ab Aristotele Aristotelicus, a Platone Platonicus; non quod ipse tales dialogos, atque problemata, velut tui ingenii monumenta posteritati tradideris; seu tradita, probeque intellecta, in tui usum adlegeris quorum scita defendis, horum et nomen, famamque sortiris. Longe in alios anfractus porrigitur iustae magnitudinis Poesis. ideone sublimioribus scientiis anteferenda? minime vero: sed declaranda, ne tortuosa eius indoles ignorata, inhiantum vota destituat. Lustrum, et amplius fortassis insumes, lustrabisque canorae Rupis fundamenta, omnium Vett. Poetarum arcana: Ilias, Aeneis, Thebais, Metamorphoses, Pharsalia in te condita sint. supponam, te etiam universa Mythologia, immo encyclopaedia Poetica, seu tunica Martis adamantina, circumdatum: quamdiu intra metas, sive sphaeram intelligentiae stas, nihil profeceris optimus Poetarum interpres, non Poeta vocaberis. Quo nomine Commentatores eruditissimi censebuntur, ante quos mystica Vatum caligo, quasi in meridie posita iacet. callent versus, illorumque vim, et nervum, ut digitos, oculosque suos. explanant figmenta tam vivaciter, ac si ipsi finxissent. iube, ut aemulentur; subducent humeros: abnutabunt. De lauro scribunt, sed laurum non gestant. praecipiunt aliis, quae ipsi exsequi non valent. Ut Flaccus ait: ----- Funguntur vice cotis, acutum Reddere quae ferrum valet, exsors ipsa secandi.","prev":{"citation":"Poemata (3) front.2.1.3-4","label":"front.2.1.3 to front.2.1.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/front.2.1.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/front.2.1.3"},"next":{"citation":"Poemata (3) front.2.2","label":"DISSERTATIO PRAEVIA. De Studio Poetico.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/front.2.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/front.2.2"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml","quality":"ocr"}}