{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (3) front.2.3.1-3","citation":"Jacob Balde, Poemata (3) front.2.3.1-3","ref":"front.2.3.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/front.2.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/front.2.3.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/front.2.3.1.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (3)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3","urn":null},"verse":false,"words":579,"text":"Neque simplex novitas poscitur, sed illecebrosa; neque haec tantum, sed scita dictione, facilique imitandi felicitate, fragrantia Veterum vina redolens, contrariis quodammodo se intendentibus. Antiquitatis venerandae ratio semper habenda est, musteaque dictio cratere, ex quo Augustus Caes. bibit, temperanda. castam Latinitatem nisi Pegasides propinent: nullum venustum Carmen exsurget. At enim difficultas crescit ex eo: quod, sicut intra maiorum vestigia iuberis indulgere tibi; ita, nisi exerres, tamquam ruptis repagulis, nullus habearis. quid enim? tua petuntur, non antiqua, nova, inquam: non Virgilii, non Ovidii, non Lucani, non Horatii monumenta. iam olim perlustravi, dicet aliquis semper simulare Cupressum! iam cupiam de cedro dici qua vena tuum stillet ingenium; aperi. Vetustatem indagavi exactissime. nostrum aevum quid agit? inventa invenire, cantata canere, rapto vivere; sit tantae molis negotium! Talibus argutans, ante portam crucem statuet, tamquam furtorum reo, et plagiario plagis digno. Ergo non licebit, inquies, Claudianum imitaturo, ex raptae Proserpinae quasillo decidentes colligere flores! phrases, vis dicere. Sane licebit. poteris etiam tibi circumdare opes, et angues Ruffini, Gildonis aristas, Alarici spolia, laciniam ex purpura Honorii, cristas, quae in galea Stiliconis steterant. Quin etiam fasciculum ex fascibus irrisi Spadonis conficis? iubar quoque serenissimum splendescet ex Serenae laudibus. Si tamen praeter febriculosos versus a te compositos, quibus similia insperguntur, novi nihil, atque egregii attuleris; frustra te Claudiani pullum vocabis: nulla donandus statua, manebis inglorius. unde originem trahas, cuias, cuiusque fortunae sis; nec Alexandria Aegypti, nec Italiae Florentia curabit inquirere. Praeterquam, quod cornicula furtivis nudata coloribus, risum creat; nihil audere, nihil excogitare posse, nulla dictione uti, nisi empta; extremae vilitatis est: servilis immo sortis, egentis ingenii, pravi iudicii. Memento, Graios eodem vocabulo Phoebi Sacerdotem cohonestare, quo Deum: quem Poetam a faciendo, fingendoque vocant. uterque statuit opus foras productum, quod paullo ante in rerum natura non erat: Deus ex nihilo; Poeta ex cerebro. Unde et Carmen condere dicitur, quomodo Deus Mundum condidisse. quem loquendi modum Oratores usurpare verentur. Orationes suas componunt, non condunt. Vides igitur, ex hoc quoque capite, aliquid novi a Poeta exspectari. Quòd si defectu naturae, artis, gratiae non affert; culpabitur aliena vineta cecidisse: non fecisse versus, sed transplantasse germina peregrina, ex suo horto sumptum sevisse nihil, praeter carduum, et fungos. Atqui, obicere potes, ad imitandum provocamur. Recte, non nisi lectione Vett. in nostros usus conversa. Nec hoc negabitur. sed interest, cibum emendicatum continuo evomas, adhuc crudum; an, eo in sanguinem verso firmeris, adolescas, vires augeas, haut aliter, lectorum Carminum frusta cum Poliphemo semesa eructes, an, ut alimenta concoquas; impleasque, ex bene digestis, subactisque, Poeticam venam: qua secta generosus sanguis, tuus utique, ebulliat; et Castalius liquor despumet in pateram Apollini offerendam. Haec assequi ut velimus, ac possimus, facilè suggeruntur; non itidem impetrantur. multorum votum, paucorum est domum, ab Veterum auctoritate non recedere; ab iisdem tamen, propriis inventis, novis loquendi modis, tropis, atque figuris ex vitali cordis fonte manantibus, recedere. At fieri id ipsum posse, docuit Cl. Claudianus, auctor clarissimus, quadringentis annis post Aureum seculum, novo Consulari auro, nitidissime, venustissimeque effulgens. Thebas, Troiam, Pharsaliam peragraverat; Maronem, Ovidium, Lucanum, Statium evolverat; haut dubie in florem sanguinis, et animae suae verterat: non tamen apparet, quid Virgilio, quid caeteris debeat. gazam suo labore acquisitam, facundissime dispensavit, ut propriam. Nec facilè reperias segmenta, ex quibus deprendas, accuses, aut velut Veterum pedissequum despicere possis. Divitiis animosus suis, prisco non indiget aevo. Cecinit Catullus Epithalamium: cecinit invidendum Statius: cecinit et Claudianus in nuptiis Honorii, et Mariae confer molles numeros, confer ingenium, inventionem, maiestatem, lepôres, Decorum: inter hos tres Paris iudex dubitet, cui nuptiale Pomum debeatur. ego ultimo assignarem: Statio post Virgilium in omnibus primas.","prev":{"citation":"Poemata (3) front.2.2","label":"DISSERTATIO PRAEVIA. De Studio Poetico.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/front.2.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/front.2.2"},"next":{"citation":"Poemata (3) front.2.3.4-7","label":"front.2.3.4 to front.2.3.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/front.2.3.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/front.2.3.4"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml","quality":"ocr"}}