{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (3) front.2.55","citation":"Jacob Balde, Poemata (3) front.2.55","ref":"front.2.55","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/front.2.55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/front.2.55","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/front.2.55.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (3)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3","urn":null},"verse":false,"words":433,"text":"Aut nullus, aut Sardonicus risus, ipsa oris diductione praesentes affligens. Cum gaudere volunt; lucent instar Cometae: cum florere: florent, sicut foliis oleaster amarus; intus autem Caci spelunca. omnis generis fuliginosae suspiciones, velut semesa frusta in cerebro, et vero etiam de cerebro iacent. vivitur in tali hospitio ex coenomya; muscis praegrandibus: volant, revolantque caesim, ac punctim ferientes Pectus fit denique Pelopeia Culina, Ahenum Atrei: in quo sanguis etiam fraternus coqui possit. Quis non exclamet? Dii talem terris avertite pestem! Est et altera Melancholiae species, haut paullo melior; depressi tamen et ipsa, limosique humoris, infra ceteros, restagnatio. Absque lue, naturali situ, et modo, citra noxiam intemperiem substernitur. neque circa horrendorum phantasmatum examen occupata est; sed moerore pascitur subridente. non audax, non dissolute hilaris, non lasciva, non adulatorie blanda, non desperate silens, non cum insano fremitu erumpens, suo succo vivit; nullius indiga, nullius contemptrix. Ad aulam non nata, nec Aulae fugiens, nec appetens, diem die trudit. casam, et palatium iuxta habet. haec sibi scenam facere novit: interque nimbos, lucida caligine radiat. Hanc Melancholiam aiunt, celebris Eutrapeliae Matrem esse. quis crederet? nisi, quia a Filia, laetisque Sororibus Gratiis non abludit, servire tamen nescia suam voluntatem, suae libertatis decretum pro imperio iocandi exspectat. Quo more, facetiarum, leporumque, ac gravissimorum Poematum, nec non omnium scientiarum parens, et altrix dici meruit. Ne vigor exsultans sanguinis, in eoque latentium spirituum in auras, per mera gaudia, diffletur, cavet; choleramque suasmet vires depascentem temperat. negotiosas autem mentis imagines, magnorum operum effectrices, suscipit tenaci humore, viscosoque complexu fovet, macerat, excoquit; demum pulcerrime elaboratas auctori, qui transmiserat, in tempore remittit: unde Poema conficitur; quale nec solo sanguine luxurians, nec acerrima inflammatus ira, unquam in medium dabit. Haut absimili Melancholia praeditum fuisse accepimus Angelinum Gazaeum, ipsissimum Auctorem Piorum Hilarium: ut publicae professionis titulum statim intelligas. idem morosus, ac laetus; dulcis, et acidus; facundus, et taciturnus; comis, et acer; iucundus, et torvus fuit. ita perhibent viri fide dignissimi. Gustatis eius salibus, dicendum est aliquid Samsonicum: De torvo exiit Hilaritas, et de amaro egressa est dulcedo. Tales, Orbe toto, plures maximi Nominis viros, plerosque Philosophos, ac Poetas, cum temperamento Melancholico torvos fuisse contendo: hodieque vix alios reperiri. In hunc finem integra Paraenesis proponitur, Vultuosae Torvitatis Encomium, Iuventuti ad ardua tendenti, festive insinuans. Ad militiam ne respexi quidem. Quis enim dubitet inter praecipua bellatoris ornamenta, si quidem ab externa specie corporis sumuntur, esse masculam Torvitatem, naresque pilosas, Et formidandum laxata in casside vultum? Quisquis molliorem in illo venustatem requirit; dignus est Narcissi forma, et fato plecti. Torva viri facies, torvus in ore decor. Innumeris Ducibus, quos nominare possem, praetermissis; Ovidianus Aiax ----- Sigeïa torvo Littora respexit, classemque in littore, vultu.","prev":{"citation":"Poemata (3) front.2.54","label":"DISSERTATIO PRAEVIA. De Studio Poetico.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/front.2.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/front.2.54"},"next":{"citation":"Poemata (3) front.2.56","label":"DISSERTATIO PRAEVIA. De Studio Poetico.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/front.2.56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/front.2.56"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml","quality":"ocr"}}