{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (4) 1.0.1.6-9","citation":"Jacob Balde, Poemata (4) 1.0.1.6-9","ref":"1.0.1.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/1.0.1.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/1.0.1.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/1.0.1.6.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (4)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4","urn":null},"verse":false,"words":453,"text":"relicto universi huc concurristis, ut humanam naturam traduci videretis; et saecularium negotiorum momentaneam mutabilitatem detegi, illamque in Republica versantium speciem, heri at nudius tertius praeclarissime splendentem talis enim est ex alienis iniuriis felicitas, qua vis anicula rugosa deformior demonstrata mutatione rei publicae, ac si spongia eius tectoria fucosque abolente. tanta nempe est huius infortunii vis, quae Virum felicem ac conspicuum, nunc omnium abiectissimum reddidit. Introeat dives aliquis, et magnam utilitatem percipiet, videns enim a tam celso fastigio delapsum eum, qui totum Orbem concutiebat, ac formidine confractum quae visque rana aut lepore timidiorem, et absque vinculis, columnae huic haerentem, et vice catenae, timore affixum trementemque; deprimet fastum suum: et consideratis, quae in humanis casibus consideranda sunt, discedet re ipsa doctus, quae verbis Scripturae nos docent. Quale est illud Omnis caro foenum, et omnis gloria nominis, ut flos foeni. aruit foenum et flos eius decidit. item illud sicut foenum cito arescent, et sicut olera virentia cito decident, quoniam sicut fumus dies eorum sunt. et his similia. Contra Pauper introgressus, et hoc spectaculum animadvertens. non displicet sibi ipse, neque sortem suam deplorat: sed gratias insuper Paupertati habet, quae sibi et asyli vice sit tutissimi, et Portus tranquillissimi, et arcis munitissimae: et his visis, si detur optio, mallet praesenti conditione contentus esse, quam omnium facultatibus paulisper occupatis, mox in proprii sanguinis periculum venire. HAEC aureum os Graeciae. qua quidem eloquentissimi Patris Hypotyposi, nihil aut luculentius scribi, aut ornatius dici potest. Concolor illi paene tota Paraenesis D. EUCHERII Episcopi Lugdunensis, efficacibus verbis, virili dictione, profunda sapientia deplorantis Vanitatem Mundi, aqua Valerianum Cognatum suum avertere laborat. ipsismet oculis praesentissime ingerit defluentium rerum vilitatem. Agitur humanum Genus, inquit, rapida in occasum mortalitate, omnisque posteritas succedentium saeculorum lege decurrit. Patres nostri praeterierunt, nos abibimus, posteri sequentur. velut ex alto undarum iactus, aliis atque aliis super venientibus, in littoris extrema franguntur; ita in terminum mortis, succiduae alliduntur aetates Quidquid est, illarum rerum facies, adumbratis quondam nitoribus expolita iam obsolevit, omnisque fucatus Splendor intercidit vix iam hoc habe: Mundus, ut fallat. periit imago illa rerum ad decipiendum usque decora. Prius nos seducere vero cogit abat fulgore; non poterat; prope iam non valet et ipsa nos falsa ostentatione corrumpere. Solidis bonis carebat. ecce deficit etiam caducis. Non huc aut tempus Speciosae ornant, aut in posterum mansura confirmant. nisi nosmet ipsi decipimus, paene Mundus decipere non potest. Sed quid dissimulamus ea expromere, quae fortiora sunt? dissipatas loquimur opes Mundi, cum iam ipse Mundus in finem suum vergens spatiis agatur extremis. Quanto istud maius et gravius est, quod iam ipse non in longum erit? quid commemoramus attritam eius rem et supellectilem? Nec immerito in defectum viribus aevo consumptis urgetur, adminiculisque suis destituitur cum iam in senium nutanti onere succumbat. Postrema Mundi aetas referta est malis, tanquam","prev":{"citation":"Poemata (4) 1.0.1.4-5","label":"1.0.1.4 to 1.0.1.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/1.0.1.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/1.0.1.4"},"next":{"citation":"Poemata (4) 1.0.1.10-14","label":"1.0.1.10 to 1.0.1.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/1.0.1.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/1.0.1.10"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml","quality":"ocr"}}