{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (4) 2.86.1-7","citation":"Jacob Balde, Poemata (4) 2.86.1-7","ref":"2.86.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/2.86.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/2.86.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/2.86.1.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (4)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"Fateor, insitam nobis esse Corporis nostri caritatem: fateor, nos huius gerere tutelam. nec nego, indulgendum illi; serviendum nego Multis enim serviet, qui corpori servit, qui pro illo nimium timet: qui ad illud omnia refert. Sic gerere nos debemus, non tamquam propter Corpus vivere debeamus, sed tamquam non possimus sine corpore HONESTUM EI VILE EST, CUI CORPUS NIMIS CARUM EST Ep. 14. Cum voles veram Hominis aestimationem inire, et scire, qualis sit; nudum inspice. ponat patrimonium, ponat honores, et alia fortunae mendacia. CORPUS IPSUM EXUAT: Animum intuere, qualis quantusque sit, alieno an suo magnus. Si erectis oculis gladios micantes videt: et si scit sua nihil interesse, utrum Anima per os, an per iugulum exeat, beatum voca Ep. 77. Stulta est enim, mi Lucili, et minime con veniens literato viro occupatio exercendi lacertos, et dilatandi cervicem, et latera firmandi. cum tibi feliciter sagina cesserit, et tori creverint: nec vires umquam opimi bovis, nec pondus aequabis Adiice nunc: quod maiore Corporis sarcina Animas eliditur, et minus agilis est. Itaque, quantum potes, circumseribe Corpus tuum, et Animo locum laxa. Ep 15. Sapiens, assectatorque Sapientiae, adhaeret quidem in Corpore; sed optima sui parte abest, et cogitationes suas ad sublimia mittit. Vetas me caelo interesse id est, iubes me vivere capite demisso? MAIOR SUM, ET AD MAIORA GENITUS, QUAM UT MANCIPIUM SIM CORPORIS MEI. quod quidem non aliter aspicio, quam vinculum aliquod libertati meae circumdatum. Epist 65. Nostri complures iuvenes, barba et coma nitidos, de capsula totos. nihil ab illis spera veris torte, nihil solidum NON EST ORNAMENTUM VIRILE, CONCINNITAS. Si nobis Animum Boni Viri liceret inspicere; o quam pulchram faciem, quam sanctam, quam ex magnifico placidoque fulgentem videremus! Ep. 115. Non sentio in Animo aetatis iniuriam, cum sentiam in Corpore. tantum vitia et vitiorum ministeria senuerunt. Viget Animus, et gaudet, non multum sibi esse cum Corpore, magnam oneris partem sui deposuit. exsultat, et facit mihi controversiam de senectute, hunc, ait, esse florem suum. Credamus illi: BONO SUO utatur. Ep. 26.","prev":{"citation":"Poemata (4) 2.83-85","label":"Agathyrsus, lines 2.83-2.85","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/2.83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/2.83"},"next":{"citation":"Poemata (4) 2.86.8-16","label":"2.86.8 to 2.86.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/2.86.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/2.86.8"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml","quality":"ocr"}}