{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (4) 3.0.4","citation":"Jacob Balde, Poemata (4) 3.0.4","ref":"3.0.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/3.0.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/3.0.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/3.0.4.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (4)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"His monitis confirmatiores, in campum processimus; enim vero praedictas nobis difficultates experti, praesertim murices. Mucronum larentium seges hinc inde iacta, sic caecis scrobibus occultabatur, ut tamen facile plantam incautior cruentandam indueret. ipsa rupes praerupta, et aliquot locis inaccessa. Terrebamur primo haud aliter, quam Alexandri Magni milites a conspectu Sogdianae petrae. Ad haec, aditum qua per acutos silices dabatur, vepreta, lanceae, et omne telorum genus, in modum sepimenti constipata, prorsus incinxerant. Et petitur cuiquam, dixi. per vestigia vix capreis adeunda tener Flosculus? et placeant haec Olympia statura tanti, cursusque in acclive saxum! Atqui Poetis lessum mortualem plangentibus, ex monte, nisi Fallor, in vallem ac sepulchra, quod pronius, decurrendum fuit: nobis contra ex valle in supinum montem enitendum est. Deinde, quoties de Morte disserere iubemur, nescio, quam facundos ipsa natura nos fecerit; quippe mortales, mortis rei, mortis unco debiti, sicut eiusdem semina in pectore gestamus, ita statim primo vagitu prodimus infantes: viri, cunis in rostra versis, longa oratione, nullo negotio, prosequimur. Verum a laude Virginis, quae protulit vitam, tanquam ignotum germen, invisum munus, neque miseris mortalibus pro dignitate satis aestimandum, tam inopia propriae conscientiae depellit; quam copia alienae gloriae praestinguens, velut noctuas nimius solis fulgor arcet. Talia mecum voluntatem visus est alloqui Christianus Apollo, amoeno vultu renidens, et iaculo versus sinistrum verticem Montis protento: Quid restitas timide? iam decursa foret meta, nisi dubitares, an decurri posset. Ad omnes mihi sermo est: Tu non poteris quod isti, et iste?si Germanus in vitat vernacula sua; Tu, Romane, non poteris praevalere lingua tua. Bibite ex ungula huius Monocerotis, infusus liquor et pedibus alas addet. Nescitis? non festinatione corporis, sed impetu animi, haec viarum spatia transmittuntur. Animi pedes, affectus sunt, his itur in altum. affectibus velocior, Olympionices Marianum stadium absolvet Vicerit, quisquis floren. fortius, virginem castius concupiscet. Currite qui primus Floren decerpserit, illi Imponet meritum virgo pulcherrima sertum. Accepimus oraculum: absolvimus encomium: confecimus cursum: decerpsimus florem a Carmine,","prev":{"citation":"Poemata (4) 3.0.3","label":"OLYMPIA SACRA IN STADIO MARIANO. LUDIS APOLLINARIBUS CELEBRATA. SIVE CERTAMEN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/3.0.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/3.0.3"},"next":{"citation":"Poemata (4) 3.0.5","label":"OLYMPIA SACRA IN STADIO MARIANO. LUDIS APOLLINARIBUS CELEBRATA. SIVE CERTAMEN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/3.0.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/3.0.5"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml","quality":"ocr"}}