{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (4) 3.0.5","citation":"Jacob Balde, Poemata (4) 3.0.5","ref":"3.0.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/3.0.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/3.0.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/3.0.5.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (4)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"quod exiguum esse fatemur, nemini fama quaesita est. Maluimus obsequium debitum probare Virgini, quam indebitam nobis arrogare gloriam. CUr huius Floris nomine Oden suam Auctor insigniverit, causas exploratas non habemus. coniicere licet. Cantaturus enim B. Virginis laudes. Titulum praefixet, qui has quoque modo, velut omine illecebroso includeret. Quippe flos iste, patrio sermone, Ehrenpreyss dictus, ex nomenclatione sua vernacula (nam si VERONICAM voces, non idem sensus emerget.) sive vocabulum separes, sive iunctim legas; semper honorem. laudemque significat. Sortitum aiunt hoc nominis decus ex praestantia naturae, qua pollet, medicis eventibus conspicuae. Flos autem est ex herbarum ordine, duplicis generis Alterum modice rubens lacteo colore pallescit. Alterius purpura, in fluvedinem vergit. Dotes, inter alias, istae recensentur. Medicatur laesis pulmonibus, obstructo pectori, indurato lieni, quem emollit utilis quoque adversus tussim, catarrhos, ulcera Iuvat asthmaticos, et spirandi difficultatem laxat; quo fine pastores dispuluerant; et cum sale pecori curando adhibe nContra vertiginem praeterea efficax, et cancrum Humores acidos, pingues, spissos in humanis corporibus findit, evehitque Stomachi calorem fovet, flavam bilem castigat, lentum vel crassum sanguinem, liquidiorem, purioremque reddit. Vim memorandi torpentem excitat; utque simulacra clarius promantur, enubilat. Mitigandis calculi doloribus nihil est prasentius. Regem quendam Galliae, herbae herbae istius usu a lepra fuisse purgatum, scribit Ioach. Camerarius in Herbario Clariss. Viri Andreae Matthioli: ex quo haec sumpsimus. Addit iste: Distillatam in balneo Mariae (ut vocant) exprimere sudorem, pulsoque a praecordiis veneno, pestem domare. Quae singula non est operosum accommodare D. Virgini. etenim sive animi, sive corporis morbi propulsandi sint, quae Salus infirmorum dicatur, scimus. Scivit ille certe, qui his conceptissimis verbis imploravit. Tu, quae genuisti Christum, medicinarum cunctis salutarium largitorem, medere cordis mei vulneribus, Virgo; motusque meos internos ad voluntatem Numinis dirige. Tentationes demitiga, et miserandae animae meae fluctus compone. cor denique meum, angustiis pressum, tuo solacio refice.","prev":{"citation":"Poemata (4) 3.0.4","label":"OLYMPIA SACRA IN STADIO MARIANO. LUDIS APOLLINARIBUS CELEBRATA. SIVE CERTAMEN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/3.0.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/3.0.4"},"next":{"citation":"Poemata (4) 3.1","label":"OLYMPIA SACRA IN STADIO MARIANO. LUDIS APOLLINARIBUS CELEBRATA. SIVE CERTAMEN, 1.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/3.1"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml","quality":"ocr"}}