{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (4) 5.0.1.1-2","citation":"Jacob Balde, Poemata (4) 5.0.1.1-2","ref":"5.0.1.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/5.0.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/5.0.1.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/5.0.1.1.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (4)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"AMICE LECTOR. EXhibetur tibi facies Templi, quod ab Ratisbonensi Collegio Societatis IESU, adumbratum dicatumque demisissime fuit Serenissimo ac Potentissimo FERDINANDO III. Germaniae, Hungariae et Bohemiae Regi etc. quo tempore in Ratisbonensibus Comitiis, Rex Romanorum sive Caesar, Renuntiatus ac Coronatus, Orbis habenas accepit. Scis primum Templa Numinibus dicari; deinde intromitti Clientes adoraturos; vulgus autem profanum arceri. idem hic mos servatus. Verso cardine portisque patefactis, secunduum Proceres purpuratos ac palatinos, nunc tu quoque admitteris: et, nisi fallor, aditum petivisti. Intra, et sublata voce, VIVAT FERDINANDUS III! exclama: VIVAT REX ROMANORUM ! Enim vero TEMPLUM istud, sive HONORIS, sive FERDINANDI nominaveris, perinde est: modo suppliciter casteque venereris Inhabitantium Maiestatem; et AEvo suo accommodatae, neque Priscis invisae Scriptionis huius involucro, ne existimes tibi saxa tradi Carystia, caesumve Tyburtinum marmor; sed Auctriacae Domus (quae quidem universa, quid aliud quam Templum Honoris?) Nostrique Novi Regis exstructam in fundo Virtutis Gloriam. caeterum hic nihil Asiatici luxus est: exesto Herostrate. TAndem exspectatione sua evolutus Orbis, in victricem Tuam dexteram concessit, FERDINANDE III. Teque CAESAREM et REGEM ROMANORUM Septemviri renuntiaverunt, et nunc salutant. a Tuo deinceps nutu pendebit haec machina: Tuo Sereno Natura ridebit. Quod quidem ita confectum esse videmus, ut cum omnes latentur, qui hoc audiunt; nemo tamen admiretur, qui gaudet. quorum alterum paucis contingit; alterum vix ulli. Voto omnium es electus, antequam eliger eris Fato; et prius meritis notus, quam nomine designatus. Qui summum hunc Honorem detulerunt Maiestati Tuae felices se putant, quod detulerint: et qui accepisse vident; gratulantur sibi quod acceperis. non adomen aliquod plebis, sed ad iudicium Tuae Virtutis deventum est. Martiano, ut huius dignitatis potiretur, dormienti Aquila umbram et omen fecit: Tibi vigilanti, tibi in acie hostiles sternenti exercitus, victrices Aquilae, praeviis langoribus augurium cecinere. Te GENIUS IMPERII ROMANI complexus, vix vidit Regem, et iam Caesarem praevidit. Ille scilicet incubans animoso pectori, exstimulavit ad fortia; ille TEMPLUM HONORIS a Romanis conditum, ut REX ROMANORUM ingredereris, et auxilio fuit, et volentem manu duxit. iuvat hos eventus seriemque rerum, totius Orbis bono, a capite arcessere.","prev":{"citation":"Poemata (4) 4.18-33a","label":"CHOREA MORTUALIS SIVE LESSUS in Obitu AUGUSTISSIMAE IMPERATRICIS LEOPOLDINAE ?, lines 4.18-4.33a","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/4.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/4.18"},"next":{"citation":"Poemata (4) 5.0.1.3-4","label":"5.0.1.3 to 5.0.1.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/5.0.1.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/5.0.1.3"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml","quality":"ocr"}}