{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (4) 5.64.5.7-8","citation":"Jacob Balde, Poemata (4) 5.64.5.7-8","ref":"5.64.5.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/5.64.5.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/5.64.5.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/5.64.5.7.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (4)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4","urn":null},"verse":false,"words":457,"text":"Marte trepidantes. spectavit eam pugnam, nihil ambige, spectavit ex alto Genius Regni; cuius Maiestatem modo Caesar, renuntiatus, et sanctissimis ab omni aevo caerimoniis inauguratus induisti; iam tum vaticinatus, Totius Orbis Depositum Tuae tutelae committendum. Talem esse oportuit? cui haec tam formosa et potens aque Romanis parta GLORIA desponderetur a Romanis dico? sed et Germanis, et quod cognatis titulis innexum est, ab Augustissimis Maioribus tuis accumulata. Vtinam per fata legesque naturae liceret; et reviviscerent Rudolphi, Alberti, Maximiliani, Carolique Tui: non gavisuros existimem, tantum se pro conservando Imperio laborasse; quum videant, cui conservarint? Iterum de nova occasione laetandi loquor, qui de ipsa laetitia debueram, enim vero iam nunc gaudet Rudolphus I. pium se fortemque fuisse; Tibi fuit: Albertus se toties triumphasse, Tibi triumphavit: Maximilianus tot in unam Domum se Regna coniecisse; Tibi coniecit: Carolus eandem tot belli spoliis implevisse, quot Ara Capitolina coruscavit; Tibi implevit. rectius loquar. Te Frater eius FERDINANDUS, (agnoscis ingens Nomen:) Te Augustissimus Genitor tuus FERDINANDUS, (agnoscis non tantum magnum, sedet amabile Nomen:) FERDINANDUM SUUM, (agnoscimus nos saltem Maximum Nomen: scimus enim modestiam Tuam) sese totis impleverunt. Quod si aliqui censeant, de Te nihil scribi posse, quod de Proavis Tuis non sit dictum: fateantur vicissim, nihil de illis scriptum esse, quod de Te non possit dici quod in ipsis fulsit, in Maiestate Tuas resplendet, nomina rituque laudandi, non virtutes laudandorum mutantur Posteris non minus in exemplum proponeris. Quibus modo monstratis a parentibus; ab iisdem monstrabere nepotibus Et nos, Inquient, spectavimus Auguralia Maximi Regis. sic se ferebat; sic oculos, sic manus, sic ora, omnis multitudo in veras effusa laudes, tunc primum metuit suae vitae fila rescindi; cum deterso squalore, inciperet de integro eius usu delectari flantitus ventis, gelidissimo Decembri, summa hieme, prae laetitia plures vix sensere frigus, quod omnium calerent affectus. nulla festiva, incendia per urbem, oculorum voluptas excitavit: sed sacer amoris ignis, in animis acclamantium arsit. Nullos Arcus triumphales insana substructio levavit in altum: tam IO Triumphe quisque spectator infremuit; cuius pectus, haud secus ac scenam et Theatrum, Tuis devotum laudibus impleveras. Illum Mensem in Fastos retulere. illum Diem vocabant Almum: illam lucem vere serenissimam neque de vultu vulgarium dumtaxat astrorum; sed de facie mitioris Iovis; sed ex intimis Solis praecordiis credidere decisam. Dicent alii: Haec responsa quondam FERDINANDUS III. dedit Oratoribus. ea de causa venerant,hoc Placito dimisit. stupuere. Legati, cum recesserant. Inter alia et istud Oraculum ab augusto eius ore defluxit. Idem, his modis Romanum Imperium censebat attollendum. Hunc locum strage rebellium nobilitavit: istum, quam late patet, campus sanguine hostili lavit. Populus, quam proceram ibi assurgere vides, ex illo succo nutritas, hos Victoriae ramos protrusit, erunt, qui mitem laudabunt in gremio Facis. largus in omnes, nemini praeter quam scelerato metuendus, quam benignum se exhibuit supplicibus! una eademque manu Phoebi Plectrum, et Iovis Sceptrum gessit.","prev":{"citation":"Poemata (4) 5.64.5.5-6","label":"5.64.5.5 to 5.64.5.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/5.64.5.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/5.64.5.5"},"next":{"citation":"Poemata (4) 5.64.5.9","label":"TEMPLUM HONORIS APERTUM VIRTUTE FERDINANDI III. AUSTRIACI REGIS ROMANORUM., Closer 64","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/5.64.5.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/5.64.5.9"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml","quality":"ocr"}}