{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (4) 6.0.1","citation":"Jacob Balde, Poemata (4) 6.0.1","ref":"6.0.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/6.0.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/6.0.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/6.0.1.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (4)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"STEPHANO FIRMIONI. IAm nunc praesensionibus te credam agi, FIRMIO Carissime. Vix enim domum secesseram, a Philomelae tuae cantu, cuius laudes in Lyricas meis querebaris omissas: cum literae Roma missae invitarunt, ut Philomelam D. Bona venturae, ad nostrae quoque Testudinis sonum deducerem. Quamquam inutilis paene iam et eneruis Citharae compages erat, gratificatus sum amicus. visaque est laudatissima silvarum Psaltria, etsi Seraphicis alis probe instructa, non refugisse tamen, etiam humilioris usu pennae, qualemcunque urgere volatum Oden suam S. D. Philomelam, hoc est, Dilectam inscripsit. Nisi cognatione nominum ex composito lusit: crediderit latentem in affini vocabule Philomelam facile deprehendi posse. Ipso certe decursu hoc unum agit, ut Philomelae cantum exprimat; et Philomelam, sive Dilectam suam (Animam) canorae Volucris imitationi intentam, mutuo amore Dei amantis inflammet. Nos universum Carmen, in certa membra tribuimus: horum argumento, Boethianis, ut plurimum, metris expresso quod Horatianis, paullo ante, plus satis indulseramus Paraphrasis nostra modo pari passu cum S Doctore incedit; modo largius exundat, sententiam duntaxat secuta, impetu ulterius rapta. praesertim in Choris: quos affectibus Animae, in divina mysteria suspensae permittere placuit. Alicubi, Creationis, Incarnationis. Passionis veneranda nomina, prae fixi metris Tituli seruarunt. quia supervacaneum videbatur, in praecipuis Religionis nostrae Capitibus per morosas ineptaque Periphrases latinius nugari. Ad ultimum, Lyra depositae succedit Elegia: dum Philomelae vocem aemulari studet, Animae Beatae ab epistolis facta: Habes, STEPHANE, una eademque fidelia, nunc et tuae Philomelae depictum encomium: et, si maius audire vis; non quidem delicias in Columba Stellae; non argutias in Passere Catulli, non facundiam in Psittaco Melioris; habes tamen in descriptione minimae aviculae, maximi Doct. Ecclesiae pium Lusum; vitae insuper Christianae compendium; et exulis ad caelestem patriam aspirantis, dulce solatium. Vale. BEATISSIMAE VIRGINI MARIAE DEI PARAE: Columbae formosae in foraminibus petrae, habenti genas et vocem Turturis dulcem supra vocem Citharoedorum et Musicorum, hoc Opusculum de PHILOMELA ex mente Auctoris Sacrum esto.","prev":{"citation":"Poemata (4) 5.64.5.9","label":"TEMPLUM HONORIS APERTUM VIRTUTE FERDINANDI III. AUSTRIACI REGIS ROMANORUM., Closer 64","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/5.64.5.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/5.64.5.9"},"next":{"citation":"Poemata (4) 6.0.2","label":"IACOBI BALDE ? PARAPHRASIS LYRICA, IN PHILOMELAM ? BONAVENTURAE ? ECCLESIAE.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/6.0.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/6.0.2"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml","quality":"ocr"}}