{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (4) 6.29.47-90","citation":"Jacob Balde, Poemata (4) 6.29.47-90","ref":"6.29.47","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/6.29.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/6.29.47","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/6.29.47.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (4)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4","urn":null},"verse":true,"words":284,"text":"Pax inter socias sunt cum Phoenice Palumbes;\nLudicra non metuit Spinulus arma Gruis.\nInt ntes Aquilae nulli fera bella minantur:\nCum Merulis placidos ducis Alauda choros\nQuotquot Aves ludunt, cantum prius atque probandos\nArbitrio mores supposuere meo.\nEst aliquid, Progne nemus istud posse mereri:\nPulsa fuit culpa non Avis una sua.\nCorvus abest, upupaeque et prae do Milvius ater,\nNoctuaque, et nimio Passer amore salax.\nNec te garrulitas aliis odiosa iuvaret:\nExcuset vitium ni Philomela tuum.\nIpse adeo Cycnus nostris arcetur ab Oris\nNam tremulam vocem iam morientis habet\nPerpetuae gaudens iucundo munere vitae\nVivida sidereus carmina Coetus amat,\nSed tu cara veni. quamvis dos maxima desit,\nNec dederint Musae dulcius ore loqui;\nArte tuas astuque meo supplebo Camoenas.\nQuod soror, hoc ipso iam toleranda venis.\nAh, quoties terras cogit te vertere bruma:\nVt ver invenias hospes ubique novum!\nNos crocus et nardus, semperque Favonius afflant.\nNescimus, quid sint frigora quidve gelu.\nCerta manet sedes, non est mutare necessum.\nOcius ad Caeli limen, HIRUNDO, vola.\nAn modo te volucrem pudet esse, et scindere ventos?\nO utinam pudeat sortis utramque suae\nO pereat, qui nos plumis vestire poeta,\nLudibrio falsi nominis, ausus erat.\nExue confictam nunc, si sapis, exue formam,\nNon decet humanum mobilis ala genus.\nSis ea, quae fueras magno Pandione nata\nVxor ab Ismario cum peterere proco.\nIpsa quoque abieci pridem mendacia vatum:\nCumque homo sim, frusta garrula credo ravis.\nScilicet in Manes retinet ni Fabula iuris\nLibera plebeios effugit umbra iocos.\nEx tot figmentis mihi vox tantum modo mansit:\nCaetera sum mulier, sed PHILOMELA VOCOR.\nIamque alias quatio sublimis in aethere pennas.\nMens volat, et secum corpus ad astra levat\nAligerae, quae sit novies distincta, Iuventae,\nNon ramen alitibus sum sociata feris.","prev":{"citation":"Poemata (4) 6.29.1-46","label":"IACOBI BALDE ? PARAPHRASIS LYRICA, IN PHILOMELAM ? BONAVENTURAE ? ECCLESIAE., XXIX. EPILOGUS. Literae Philomelae in caelum receptae, ad sororem suam Prognen, lines 6.29.1-6.29.46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/6.29.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/6.29.1"},"next":{"citation":"Poemata (4) 6.29.91-136","label":"IACOBI BALDE ? PARAPHRASIS LYRICA, IN PHILOMELAM ? BONAVENTURAE ? ECCLESIAE., XXIX. EPILOGUS. Literae Philomelae in caelum receptae, ad sororem suam Prognen, lines 6.29.91-6.29.136","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/6.29.91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/6.29.91"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml","quality":"ocr"}}