{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (4) 7.1.1.1-3","citation":"Jacob Balde, Poemata (4) 7.1.1.1-3","ref":"7.1.1.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.1.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.1.1.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.1.1.1.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (4)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"QUOD votum Alexandri Magni fuit, Optantis a Scriptore celebrari, qualem nactus fuerat Achilles: ego, mutato voti genere felicius mihi evenisse arbitrabor, assecutus, ut, quae scripsi, legantur a Principe; qualem optare paene immodica cupiditas; impetrare, etiam invidia videri potest. Ut ut sit; praesentem Tragoediam, CELSISSIME PRINCEPS WEICHARDE, ad te direxit fama nominis tui; ut auderet alienae humanitatis praesidio verecundiam suam superare. Excubat ad fores Palatii quae situra molles aditus nec tamen ante petit admitti ad osculum manus; quam eius originem, mores, indolem formam, habitum incessumque ex me cognoveris. Vate Sulmonensi teste, Omne genus scripti gravitate Tragoedia vincens, altissimi sanguinis et antiquissimi Poema est. Inter Conditores ac Maiores suos numerat Euripidem, AEschylum, Sophoclem: Duosque Senecas, unicumque Lucanum nata Athenis, educata Cordubae, Romae, ad huius staturae magnitudinem perducta. Ex novem Musis, ordine Quintam nomine Melpomenen, officii sui Praesidem agnoscit, ac velut matrem veneratur. Melpomene autem Dea, si quae ulla in Helicone, Apollini dilecta est, tantum non ante Daphnen. Alto passu cothurnata inter sorores incedit, corpore procero, et ad omnem magnificentiam facto. vultus ei nec tetricus, nec mollis. serena tamen ac matronalis pulcritudo virgineam faciem miscet, grandes oculi, supercilia densa: acies oculorum argute vivida: magis tamen truculenta quam blanda. pupilla siquidem et eius volubilis stella aliquo modo fulgurat, ac intuentes, praesertim indoctos, ferit. lubricos aspectus nec patitur, nec facit maiestatis suae memor, et conscia. vestitus illi operosus et insignis: supra muliebrem cultum militariter etiam horridus. quippe et paludamento et cristata casside praefulget; nec mutat umquam. Varium autem ac discolorem habitum Tragoediis suis pro Argumenti varietate concedit. Soli inter Musas hasta permittitur, tanquam Palladis aemulae: nec non clypeus, cuius vastos umbo vomit aureus ignes. Quod miremur, in illo foedissimum animal, hircum insculptum gestat.","prev":{"citation":"Poemata (4) 7.0","label":"IACOBI BALDE e SOCIETATE IESU. IEPHTIAS TRAGOEDIA. CELSISSIMO ? PRINCIPI AC","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.0","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.0"},"next":{"citation":"Poemata (4) 7.1.1.4-6","label":"7.1.1.4 to 7.1.1.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.1.1.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.1.1.4"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml","quality":"ocr"}}