{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (4) 7.3.14-22","citation":"Jacob Balde, Poemata (4) 7.3.14-22","ref":"7.3.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.3.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.3.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.3.14.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (4)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4","urn":null},"verse":false,"words":392,"text":"Dicendum tamen: Iephten et sancte votum concepisse et sancte explevisse, quod infra probabitur. Percussitque ab Aroer Civitate quam Moabicis olim eripuerat Amorrhaeus Rex Sehoni; viae Sehoni Israeliae: ab iisdem per trecentos annos habitata. Sal. Ser. Usque dum venias in Menitb. Urbem in Hammonitarum termino, non procul Rabba, meridiem versus. Sal. Plaga magnanima fuit ergo et victoria magna nimis, hirculenta, et magnae fortitudinis, adde et insoliti voti effectus. Humiliatique sunt filii Ammon. Confirmatio. isto sequendi modo scriptura semper aliquid vehemens significat. Occurrit ei Vnigenita filia sua, cum tympanis et choris, Maximis laetitiae signis, ut illa tempora ferebant, derivata consuetudine a Maria sorore Moysis. Ser. Porro S. Iustinus q. 99. ad Orthodoxos, apud Corn. hic ait: Diabolum fecisse, ut filia cum cit hara gratulans patri victoriam, prima occurreret, ut lephte filiae unicae amantissimus votum violaret. Iephten vero hanc tentationem vicisse, ac filiam votam immolasse, ad testandam suam erga Deum pietatem: ideoque cum Catalogo SS. esse adscriptum. Qua visa scidit vestimenta sua. More plangentium Iudaeorum. Mirum! in medio triumphi tumultu, visa filia statim paternam mentem subiit voti reddendi necessitas. Et aliud facere non potero Quasi dicat: Votum iam editum retractare nequeo. quare ex illo utpote primo occurrentem immolare debeo. Addit Corn. Hinc patet. Iephten non intendisse vovere solum animal immorabile, sed et hominem, imo filiam, si primo occurreret, sic enim ipse illud hic interpretatur. Nemo autem melior est mentis et voti sui inrerpres, quam vovens. Quod tamen, Ser non probat, sentiens nihil determinate voluisse. Terror hostium et insultatio, in procinctu stantis ardor, impetus bellandi, communis boni periculum, tam exactam voti modum non expresserant. Fac mihi quodcunque pollicitus es. Vide et admirare in hac filia animos, obedientiam, religionem, et amoren patriae quibus se morti et immolationi generose et alacriter offert. potuisset enim ipsa patri replicare. Ego non vovi me Deo immolare. Nec ut, o pater, es vitae meae Dominus, ut me invitam devovere et mactare possis. Nolo ergo adolescentula et illiberis mori quare votum tuum irrito et dissoluo. sed noluit. Timebat enim, ne, si ipsa mortem recusaret, poena violati voti in patrem et patriam reciderer: ac victoria accepta in cladem convertetur. Corn. Porro Deus id fieri permisit, ait Ser. gravibus de causis. I. est: ut mortis, quam Christus Dominus causa nostra. non voluntate tantum ac desiderio, sed effectu uiam ac re ipsa perlaturus erat, figura esset clarissima. II. Vt splendesceret magis Iephtae fides, et summa erga","prev":{"citation":"Poemata (4) 7.3.8-13","label":"7.3.8 to 7.3.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.3.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.3.8"},"next":{"citation":"Poemata (4) 7.3.23-27","label":"7.3.23 to 7.3.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.3.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.3.23"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml","quality":"ocr"}}