{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (4) 7.3.4-7","citation":"Jacob Balde, Poemata (4) 7.3.4-7","ref":"7.3.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.3.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.3.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.3.4.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (4)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4","urn":null},"verse":false,"words":606,"text":"Quid mihi et tibi est. quia venisti contra me. ut vastares terram meam? Quibus ille responsit, Quia tulit Israel terram meam, quando ascendit de Aegypto, a finibus Arnon usque Iaboc atque Iordanem: nunc ergo cum pace redde mihi eam per quos rursum mandavit Iephie, et imperavit eis, ut dicerent Regi Ammon. Haec dicit Iephte: non tulit Israel terram Moab, et c. Nonne eaque possides Charnos Deus tuus, tibi iure debentur? Qui autem Dominum Deus noster victor obtinuit, in nostram cedent possessionem et e Igitur non ego pecco inte, sed tu contra me male agis, indicens mihi bella non iusta. Iudicat Dominus arbiter huius diei inter Israel et inter filios Ammon. Noluitque acquiescene rex fili Ammon verbis Iephte, quae per nuntios mandaverat. Factus est ergo super Iephte spiritus Domini: et circuiens Galaad et Manasse, Maspha quoque Galaad et inde transiens: ad filium Ammon, votum vovit Domino dicens: Si tradideris filios Ammon in manus meas, quicunque primus fuerit egressus de foribus domus meae, mihique occurrerit revertenti cum. pace a filiis Ammon, eum holocaustum offeram Domino Transivitque Iephte ad filios Ammon ut pugnaret contra eos, quos tradidit Dominus in manus eius, percussitque ab Aroer usque dum venias in Menith, viginti civitates, et usque ad Abelque est vineis consita, plaga magna nimis humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israel. Revertente autem Iephte in Maspha domum suam, ocurris ei Vnigenita filia sua cum tympanis et eboris, non enim habebat alios liberos. Qua visa, scidit vestimenta sua, et ait. Heu me, filia mea, decepisti me, et ipsa decepta es. Aperui enim os meum ad Dominum: et aliud facere non possum. Cui illa respondit: Pater mi: Si aperuisti os tuum ad Dominum, fac mihi, quodcunque pollicitus es concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tu si Dixitque ad Patrem: Hoc salum mihi praestis, quod deprecor. dimitte me, ut duobus mensibus circumeam montes, et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis. Cui ille respondit: Vade Et dimisit eam duobus mensibus. Cumque abiisset cum sociis ac sodalibus suis: flebat virginitatem suam in montibus. Expletisque duobus mensib is, reversa est ad patrem suum. et fecit ei, sicut voverat. quae ignorabat virum. Exinde mos increbuit in Israel, et consuetudo servata est: ut post anni circulum conventant in unum filiae Israel, et plangant filiam Iephte Galaaditae, diebus quatuor. Accipe eiusdem argumenti ex praedictis Auctoribus et Cornel Cornelii a Lapide brevem commentarium. Iephte Galaadites. Pater ei fuerat Galaad hoc ipsum et Ioci nomen est Pererius putat fuisse e tribu Manassea Habitavit in terra Tob. Vel Galaaditidis parte, vel finit ima. Ibi stipendia ab opulento principe acceperit. Sal, saepe victor evaserat spoliisque hostilibus toties potitus coepit inclarescere, inde nominis fama, et tandem delati principatus occasio Ser. Nota, spurius lephte non fuit iniuste privatus hereditare paterna. e paternis vero aedibus iniuste videtur exterminatus. Ser. quia et illi iure communi alimenta debebantur. Corn. Tametsi scriptum sit Deut. 23. non ingredietur Manzer (Spurius) in Ecclesiam Dei, id est, hereditatem, publica munera et c. putat Ser. instinctu divino in principem electum esse, Vt intelligas, eundem et caetera, quae consecuta sunt, promovisse. Congregatique ad eum sunt viri in spes et latrocinantes. Milites praedabundi, qui praedas ex hoste captando sesustentabant. Ser. Forte antea iniuste rapiebant aliena:sed postquam Iephten saeculi sunt, non nisi iustas post ab Ammonitis et Philisthaeis praedas egerant Corn. Latro aurem priscis idem erat, quod miles, tanquam lateri Ducis adhaerens: vel a latendo, ex insidiis hosten adoriri solitus. Abiit itaque Iephte cum principibus Galaad, et e. Tempus delati et inchoati principatus, cum maxime furerent Ammonitae contigit post decimum octavum gravissimae servitutis annum Ser. In Maspha. Maspha castellum speculatorium, aliquot erant, hoc trans Iordanem, ubi convenerant Galaaditae, ut contra Ammonitas Iephtae principatum confirmarent. Sal. Corn.","prev":{"citation":"Poemata (4) 7.3.1-3","label":"7.3.1 to 7.3.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.3.1"},"next":{"citation":"Poemata (4) 7.3.8-13","label":"7.3.8 to 7.3.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.3.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.3.8"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml","quality":"ocr"}}