{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (4) 7.3.8-13","citation":"Jacob Balde, Poemata (4) 7.3.8-13","ref":"7.3.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.3.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.3.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.3.8.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (4)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4","urn":null},"verse":false,"words":529,"text":"Quae possidet Chamos Deus tuus, et c. argumentum est tantum ad hominem. Chamos idolum Ammonitarum turpissimum, vel Deus muscarum, vel Comus, id est Bachus, nec non Priapus, simulacrum monstrificis coloribus ac membris distinctum. Ser. Noluitque acquiescere R. fil, Ammon. iuxta illud Lue. quemque suae rapiunt scelerata in proelia causae. Factus est ergo super lephte spiritus, fortitudinis. sumit ut hic fortitudo pro animi corporique vigore, quod Dei donum sit, vel tantum modo gratuitum, nullam tamen omnino gratiam et sanctitatem infundens : Vel, quod veri similius, aliquam infundens ac imprimens. Ser. Ex corn. Sic: Immisit Deus lephtae spiritum fortitudinis, ardoris, et Zeli ad capessendum bellum contra iniquum R. Ammon. eoque impulsus convocavit ad illud incolas Glaad, et tribus Manassae, et Maspha Galaad, id est Maspha, quae est in extremis terminis Galaad, versus montes Libanum et Hermon, his enim maxime et proxime imminebant vicini hostes Ammonitae. Quicunque primus fuerit egressus. five pecus sive homon ut volunt apud Ser. Procopius. S Chrys D. Th Lyranus. cum interim Iephte in particulari nihil determinaret. Sal. Quaeritur, an peccaverit ? Vovendo: non reddendo S. Ambrosius. Reddendo: non vovendo S. Th. Vovendo et reddendo. Tertull. Nazian. Procop. Chrys. apud Corn. qui tamen mediam viam ingreditur. per se illicitum votum sine noxa explevisse excusari Iephten posse, vel a toto, vel a parte per ignorantiam et Religionis Zelum, quod simplici candido ac pio animo putaret se hoc voto obligari ad filiam immolandam, eo quod ipsa prima sibi occurrisset. Erat enim rude hoc saeculum et casuum conscientiae ignarum. Ac lephte erat homo militaris. milites autem putant se suis iuramentis et votis etiam perperam factis obligari ex religione et veneratione, quam debent Deo. Ita S. Hier in cap. 7. Ier excusat Iephten per ignorantiam invincibilem, quod intentio offerentis esset bona, etiamsi oblatio mala, eo quod illo rudi aevo non esset Prophera, imo nec summus Sacerdos, ait Abul qui seiret hunc casum resoluere, huc usque Corn, quae superaddit, ex Ser. citat, excusante Iephtae factum. I. Quia cum Dei veri cultus tam saepe, et tam diu collapsus esset (post tot irruptiones hostiles et Apostasias Israeliticas) ea iam apud Israelitas obtinuerat opinio e Gentilium erroribus petita, Deo istius modi sacrificium gratum esse. II. Exemplum Abrahami respiciabat, sicque illum recte imitari putabat: et fortasse, ut indicat D. Aug. sperabat, fi sacrificium Deogratum non esset, impeditum iri instar illius Abrahami. Gen. 22. III. Magna etiam in eo fidei laus fuit, quod, ur idem notat Aug. maluerit votum reddere, quam dolori suo obsequi IV. Credebat, in quit idem Aug hanc Virginis animam bene recipi, seu in coelum evolare, quae non se ipsam voverat immolandam: sed voto et voluntati non restiterat patris, et Dei secuta fuerat iudicium. V. Boni communis publicaeque salutis erat peramans; ideoque verebatur, ne si votum non expleret, indignaretur Dominus, ac se populumque totum calamitate afficeret aliqua. VI. Valde ipsam movebat, quod tam nobilum de tam ferocibus ac superbis hostibus, statim post votum adeptus esset victoriam; ut certo persuaderer suum Deo haud displicuiste votum; ideoque ipsi a se iam satisfaciendum, Claudit corn. hoc punctum. Hinc lephte a nullo Propheta vel Pontifice legitur reprehensus; sed ab Apostolo et Ecclesiastico laudatus. Cur ergo nos eum damnemus? Haec ideo quoque proferre placuit, quod in Tragoedia plenius intelligenda suum usum habeant.","prev":{"citation":"Poemata (4) 7.3.4-7","label":"7.3.4 to 7.3.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.3.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.3.4"},"next":{"citation":"Poemata (4) 7.3.14-22","label":"7.3.14 to 7.3.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.3.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.3.14"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml","quality":"ocr"}}