{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (4) 7.4.3-5","citation":"Jacob Balde, Poemata (4) 7.4.3-5","ref":"7.4.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.4.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.4.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.4.3.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (4)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4","urn":null},"verse":false,"words":636,"text":"Iesum dignantem in Sponsi nomen ire. Ita S. Chrysoft. Homil I. de virt. S. Ambr. serm. z. psal. 118. S. Bern. serm. 25 in Cant, Nos ex adverso ludimus. Christi sacram Humanitatem Menulemae virginis specie tectam, revera tamen viri; vir AEgyptius concupiscit, revera tamen puella sicut enim Menulema tenera inflexione posita, in virile nomen Emmanuela commutari potest; ita ARiphanasso in feminem Pharaonisse, explica et repone litteras huius nominis, suaviore sono pronuntianda, non Ariphanasso, sed Pharaonissa tibi occurret; ingeretque faces illius taedae nuptialis, quam coeleste Salomonis Epithalamium accendit. III Cum in Act 2. Scena. 2. legeris, Herculea manu colla deiecta: nolim, credas, Herculem fuisse Samsonis synchronum, quod tamen aliqui tradidere. lephte et Ammone longe vetustiorem faciuntEuander apud Virgilium, AEneae certamen Herculis cum Caco memorans; itemque Achelous apud Ovidium, quam vis fabularum aetates astruere vel indagare, paene super vacaneum videatur; non minus, quam discere numerum Sirenum, vel Tridentis Neptunii materiam. IV. In Act. 2. Scen. 7. Classicum et conflictus; in Act. 3. Chorus militum; saepe versibus intercisis, heteroclitis, anomalis quandoque inversis exprimuntur quod exemplo Senecae non caret. Nam in Tragoed. Oedipo, Act. 2. Chorus hoc artificio constat. Quia populare carmen Baccho decantatur; Baccharum temulentia inconditu aliquid sine ordine eructat. Scias orgia celebrari. Nobis imitationem suasit bellici conflictus truculenta species; in quo quia omnia susque deque vertuntur ac ruunt: Ia Act. 3. autem, quia filia intempestive Patri obvia, turbato victoriae cursu plausum in planctum vertit; accommodavimus cantum rei. Cothurnum Scenae. V. In Act. 3. Sce. 1. refertur, quomodo Iephtias Sacrificium Isaaci acu pinxerit, ominose scito huius generis imagines non fuisse Hebraeis inter dictas: teste Iacobo Bidermanno in sua Herodiade, VI. In eodem Act. 3. Scenam tertiam consequitur Scena tubarum intercalaris, nemine loquente. Neque idcirco theatrum contra receptum morem vacare censeas. quippe interea utrinque ad occursum spectantia adornantur. et vero necessario exspectatio Reditus Iephtaei vapacuanda erat. et acuetur autem; si minimum per octavam horae partem (nos etiam quarta usi sumus) victoris exercitus tubae intra proscenium audiatur; modo sonore conciso, quasi per montium oppositus, concava vallium, confraga silvarum iretur; modo productiore concentu, tanquam patentiore coelo, viciniore loco. Haec usque eo, donec cum pompa Pater in theatrum progressus, ex improviso in filiam impingat. VII. In Act. 3. Scen. 4. Act. 4. Scen. 1. 3. et 4 Audies gemitus, et lamenta lephtae, vatiis affectibus agitati. Non enim est culpandus luctus, ait hic Serarius. Quis pattem niso mentis inops in funere Natae flere vetat? Considera. quid sancti viri de superior eatque inferiore homine scripserint In Iephte natura et religio pietas et dolor certabant. quis vicit? qui unigenitae suae non pepercit. Non deflevit vorum suum, inquit Ser. sed tristissimam filiae mortem suamque orbitate. posse autem in eadem re rationes causasque inveniri diversas, ob quas illam recte velit unus, recte item nolit alter, probat ex S. Tho. VIII Act. 5. Scenae 3. ansam praebuit S. Chrys Hom. 14. ad.populum in Iephten invectus, sed tantum modo declamatorie. Novi, inquit, quod in fidelium multi crudelitatem et inhumanitatem nobis exprobrant propter hoc sacrificium. producimus ergo Bagloam barbarum: qui, dum Iephtaeum facinus exsecratur, nostris usibus seruit IX. Act. 5. Scenae. ult. media pars, nom obscure ad Christi patientis Mysteria alludit; seque paulatim Figura in Figuratum evoluit Id enim vero agebatur Huc Serarii Salianique respexit pia iudicandi felicitas. X In littore fumus. Tragoediae syrma pullo velamine inducitur, trahitque secum Hebdomadae sanctae complorationes finitur threnis. post asteriscos tamen, quos ultimo folio invenies, aperit se coelum et gloriosa Christi Anastasis. ideo distinximus: ut, si quis Senecae Herculem. Oetaeum non damnaret; iustius nostrae quoque imitationi ignosceret: quam quam magna in utroque disparitas ibi enim Hercules post fata gloriosus apparet, in ipso exitu Tragoediae. Aureum saeculum, quod ex Christi morte; in sine nos promittimus, luctum temperat, non aufert omnino. Omnis illa hilaritas procul ab oculis, eminus scintillat, et vaticinio modice praegustatur. Caetera omnia adhuc maerent His initiatus, quisquis es, nostra lecturus specta; spectaturus lege.","prev":{"citation":"Poemata (4) 7.4.1-2","label":"7.4.1 to 7.4.2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.4.1"},"next":{"citation":"Poemata (4) 7.4.6","label":"IACOBI BALDE e SOCIETATE IESU. IEPHTIAS TRAGOEDIA. CELSISSIMO ? PRINCIPI AC, Aliqua circa Oeconomiam Tragoediae observanda.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.4.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.4.6"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml","quality":"ocr"}}