{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (4) 7.5.2.2.45-93","citation":"Jacob Balde, Poemata (4) 7.5.2.2.45-93","ref":"7.5.2.2.45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.5.2.2.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.5.2.2.45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.5.2.2.45.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (4)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4","urn":null},"verse":true,"words":286,"text":"Felicitatem nullus oblatam fugit.\nIEPH. Ignarus, isto nomine aerumnas tegi.\nLEG. I. Quis sceptra spernat? IE. sorte contentus sua.\nRegnum obtulistis: aliquid in nobis puto\nRegno esse maius: quod dare animosus potest\nSibi quisque miles: iam dedit Iephte sibi.\nLEG. II. Privata si te permovent minus bona:\nSaltem obstinatum publica exorent mala.\nErramus, ut quae navis acta per fretum\nDubiam procellis scindit incertis viam.\nRectore nullo. certa tu miseris salus.\nAccede puppim, prora parebit tuo\nModeranda clavo laxa tu Zephyris potes\nImplere vela: solus insani maris\nSedare fluctus: solus expositum Africo\nFirmare malum, dulce sidus omnium.\nIEPH. Cum circumactos saeva tempestas rotet;\nSuscipere clavum iubeor eversa rate.\nQuam turbo caesis penitus illi fit vadis.\nTunc, cum secundae Sortis in placido sale\nSpiravit aura; ne quidem in transtris sedens\nPermissus imis, triste ventorum otium\nSupplere remo. certa iam miseris salus,\nExtemporalis iam gubernator scio\nAfflare ventos: solus insani maris\nArcere fluctus dulce iam sidus vocor.\nQua dote vobis iste fugitivus placet?\nLEG. I. Placere Summi qua Duces belii solent:\nVirtute, fama, Marte, fortuna, manu.\nIEPH. Bellona, non natura, sic docuit loqui.\nNec me probari video, sed gladium meum.\nLEG. I. Ammonis omnes quotquot agnati sumus,\nSi Dominus esse respuis, servos facis.\nIEPH. Necessitas expressit haec suspiria!\nSolo timore colitis infida est, Honor,\nFragilisque glacies, tremula quem defert manus.\nApparet esse marmor, apparet nitens:\nSolidamque mendax spondet adituris viam,\nCeu solida tellus flante resolutum Noto\nFallit labanteis. Lubricum figit pedem\nTerrore solo plebis electus. metu\nTanquam gelu vos horrida astrictos mihi\nFormido sistit. firma sperem foedera\nEt corda ab istis! nempe, postquam vicero.\nTepefacta pennis mollibus Favonii,\nIterum liquescent. fluxa popularis fides:\nDonec timore pectus ac venae rigent,\nIncerta durat. si parum remiserit\nHostile frigus; mobile antiquum tenet.","prev":{"citation":"Poemata (4) 7.5.2.2.1-44","label":"IACOBI BALDE e SOCIETATE IESU. IEPHTIAS TRAGOEDIA. CELSISSIMO ? PRINCIPI AC, ACTUS I., SCENA II., lines 7.5.2.2.1-7.5.2.2.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.5.2.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.5.2.2.1"},"next":{"citation":"Poemata (4) 7.5.2.2.94-142","label":"IACOBI BALDE e SOCIETATE IESU. IEPHTIAS TRAGOEDIA. CELSISSIMO ? PRINCIPI AC, ACTUS I., SCENA II., lines 7.5.2.2.94-7.5.2.2.142","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.5.2.2.94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.5.2.2.94"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml","quality":"ocr"}}