{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (4) 7.6.1.2.1-2-49","citation":"Jacob Balde, Poemata (4) 7.6.1.2.1-2-49","ref":"7.6.1.2.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.6.1.2.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.6.1.2.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.6.1.2.1-2.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (4)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4","urn":null},"verse":true,"words":283,"text":"UT triumphus praevolet victoriam,\nSapiens veretur: et vereri, si sapit,\nPotest. repente vota subsidunt retro:\nEt amputantur colla formosae spei.\nIncerta non sunt, quae futura: sunt tamen\nIgnota praesagire paucis contigit.\nDecipitur augur saepe quantumvis sagax.\nNec omne pectus intrat aetherius calor.\nQuotus ille ab alto Fata speculatus, suum.\nMente antevertit? praescius Vates, avis\nRara est in Orbe: sique sit, tacitis volat\nPennis per alta nubium radens viam.\nAmore nostri prospera optamus quidem\nSed caeco in antro conditi eventus latent.\nAt si quid anceps, si quid instabile et vagum\nSe curiosae plebis arbitrio clepit;\nBellum esse dicam. sed regressus invios,\nPrincipia fine pulchra perplexo tegit;\nSerpentis instar tortuosi, qui iuba\nVariisque motat fulgidum maculis caput,\nIlludque parvum: sed venenatam trahens\nAlvum, volumen grande post tergum vehit,\nDeciesque se se. Signa, clangentes tubae,\nPhaleraeque equorum, totque galearum nitor\nSpeciosa quamvis mille praevelent mala,\nAllicere pariter timidum et audacem queant\nSuccedit horror, gemitus, et versis rotis\nFremor cadentium, busta, paupertas, lues:\nCernas in armis aliud, aliud sentias.\nQuis crederet tam fragile ferrum, quam vitrum;\nNec plus habere ponderis! Mars ferreus,\nFortuna vitrea, dispares; tamen pari\nLevitate certant. ille terribilis Geta,\nVastator Aemi, rigidus armorum Deus,\nAEque, ac mulieres, semper inconstans fuit,\nDolisque paene Coniugem vincit suam.\nRapitur in orbem et ipse. Me verum loqui,\nNorunt probantque vicibus alternis Duces.\nQuoties decora fronte sub primam stetit\nAciem superbus? moxque elusa casside\nTurpem infidelis terga vertit in fugam.\nSunt gladii utrinque; humana utrinque corpora,\nPatensque simili sorte vulneribus locus,\nAEquat pavores. pellis ubi pelli imminet,\nFuror est, pepercisse. arma in armatos cadunt,\nSpem victus, iram victor acuit, hoc agunt,\nSecurus esse neuter ut possit diu.\nVbique bis peccare liceat; vix semel\nIn bello. adimitur omnis occisis salus.","prev":{"citation":"Poemata (4) 7.6.1.1-2","label":"IACOBI BALDE e SOCIETATE IESU. IEPHTIAS TRAGOEDIA. CELSISSIMO ? PRINCIPI AC, ACTUS III., SCENA I.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.6.1.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.6.1.1-2"},"next":{"citation":"Poemata (4) 7.6.1.2.50-102","label":"IACOBI BALDE e SOCIETATE IESU. IEPHTIAS TRAGOEDIA. CELSISSIMO ? PRINCIPI AC, ACTUS III., SCENA I., lines 7.6.1.2.50-7.6.1.2.102","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.6.1.2.50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.6.1.2.50"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml","quality":"ocr"}}