{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (4) 7.6.4.2.1-51","citation":"Jacob Balde, Poemata (4) 7.6.4.2.1-51","ref":"7.6.4.2.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.6.4.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.6.4.2.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.6.4.2.1.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (4)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4","urn":null},"verse":true,"words":295,"text":"REperi, Quod unum maxime in votis erat.\nPotiunda virgo est Iephtias. sed vult anni.\nVenale coelum patrium cum Diis petit.\nDeos Canopi dura calcari iubet.\nCalcentur ergo. pudeat: et vero pudet\nColuisse monstra. Namque Osyris, Inachis,\nTriceps Anubis. simiae, quid sunt, nisi\nFigmenta Phariae plebis Acheronte edita?\nAriphanasso; Mempheos Lemures prior\nAude exsecrari et exsecror procul\nProcul este larvae. Tu puer nunquam satis\nQuae site populis; falso aratri eredite\nInventor unci: Tuque misericors latro\nVasta, Crocodile, membra in immensum trahens:\nEt tu biformis vacca fluminei patris:\nDigitoque muta labra compescens sener\nVersicolor Apis et Serapis cedite.\nVos vero pestes narium foeda alia\nMediis in aris: quaeque flere cogitis\nRidenda caepae Numina. Hortorum probra,\nEiuro. Quorsum? nomen Abrahamidis dabis?\nGenita Abrabamo si placet placeant quoque\nSacra Genitoris Eia, complecti iuvat.\nAccedo Mosi, veneror Aaronis mitram.\nQui turpe cultri saxei vulnus feres?\nIam maius habeo, quodque discruciat magis\nAb amore vulnus plena pectus in meum\nExcussa pharetra est, flava telorum seges\nCuspidibus aureis saucium fixit iecur,\nSed adhuc nigredo decolor vultum inficit.\nCui vis placere, Nympha, pro, quantum a tuo\nDivertit ore! cape piatrices aquas.\nRelinquo Nilum, teque Iordanem invoto.\nLava, et nefandum hoc sordibus purga caput.\nHac meta voti Navigant, ui audio,\nMediasque miris vela per terras modis\nFaciunt Amantes. Tiphyn hic ut te probes\nArtis peritum; caeca saxorum monent.\nAnimique fluctus. aestuat clausus calor,\nCurasque ab imo Cor procellosum ciet.\nQuid agas tot inter naufrages? passim iacent,\nQuos hausit ipso littore in fossos Amor.\nMonumenta calcas. Dirigam caute ratem\nAd astra versus. Non reformidas Notum?\nQua veheris alno? saepe in optatos sinus\nSalvam triremes aute rostratas spei\nParvae phaselum vexit aura lenior.\nQuid si negetur cymba? Leander novus,\nQuem remigando non licet, nando tamen\nPortum occupabo pluribus pennas Amor\nAffixit, addat lepidus et pinnas mihi.","prev":{"citation":"Poemata (4) 7.6.4.1","label":"IACOBI BALDE e SOCIETATE IESU. IEPHTIAS TRAGOEDIA. CELSISSIMO ? PRINCIPI AC, ACTUS II., SCENA IV.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.6.4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.6.4.1"},"next":{"citation":"Poemata (4) 7.6.4.2.52-89","label":"IACOBI BALDE e SOCIETATE IESU. IEPHTIAS TRAGOEDIA. CELSISSIMO ? PRINCIPI AC, ACTUS II., SCENA IV., lines 7.6.4.2.52-7.6.4.2.89","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.6.4.2.52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.6.4.2.52"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml","quality":"ocr"}}