{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (4) 7.7.2.2.62-118","citation":"Jacob Balde, Poemata (4) 7.7.2.2.62-118","ref":"7.7.2.2.62","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.7.2.2.62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.7.2.2.62","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.7.2.2.62.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (4)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4","urn":null},"verse":true,"words":279,"text":"Vos in senectam tendite. et nepotibus\nInstate vestris nostra circuitu rota\nBreviore scripta, destinatos temporum\nAbsolvit orbes, Vos, quod opto, longior\nNondum evoluto vita curriculo manet.\nRACH. Nulla venustae forma puellae\nNece tam subita digna perire est.\nO Virgineae gemma Coronae.\nCur, quaeso, mori properas. properas?\nM. Nihil usque durat. Omnia in Letum ruunt.\nRubigo caras denique et gemmas necat.\nAdamas hebescit cumque beryllis onyx\nPerit: et smaragdi pallet accisus decor.\nPonamur ista nos quoque inter funera.\nQuod enim puella morior, aetati parum;\nQuod pro salute patriae, est iam plus satis\nNon numerat annos, facinus hoc qui computat.\nIbo fideli pede remetiri viam.\nCHOR. Nescis, quo fugias, bona.\nNescis, atque ideo fugis.\nImmansu eta petis loca:\nHorror solus ubi situs\nMiscet terrificum chaos.\nNusquam regnat amoenitas:\nNon illic Hyperioni\nObstantes platani virent.\nNon assibilat abieti\nCaro vertice populus.\nQuercum non hederae ligant.\nVtque est pronuba, brachiis\nNon ulmus sibi pampinum\nNectit lenta tenacibus.\nPorro dulcisonum nihil\nBrutis cautibus audias,\nFlendi maxima copia est.\nSed non fletur Itys: neque\nMoestis Lusciniae modis\nArgutum queritur nemus.\nIlluc sat cito veneris\nPraeceps, unde rediveris\nNunquam vallis inertium\nOmnes accipit hospites:\nLiber nemo remittitur.\nMEN. Vt calle recto non revertar. ad patrem\nVt me retardet frigidus leti pavor!\nSi vitae initium; munus est; finis, lucrum\nErit, aut tributum: pendo Naturae meum\nRACH. Vides, ut altum porrigant coelo caput,\nCedri ordinatae, sequitur arbos arborem\nImitata metam. MEN. Meta iam restat mea\nContingam ut istam, me cedri recte admonent.\nRACH. Hic ex superbo colle, qui dorso sedet\nAlterius, arva late et umbrosas datur\nDespicere valles, et recedentes aquas.\nVis, hunc petamus? Hic in anfractus patens\nErrore curvos prodigum excurrit nemus\nSpirant amores frondium amplexus sacri.","prev":{"citation":"Poemata (4) 7.7.2.2.1-61","label":"IACOBI BALDE e SOCIETATE IESU. IEPHTIAS TRAGOEDIA. CELSISSIMO ? PRINCIPI AC, ACTUS IV., SCENA II., lines 7.7.2.2.1-7.7.2.2.61","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.7.2.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.7.2.2.1"},"next":{"citation":"Poemata (4) 7.7.2.2.119-174","label":"IACOBI BALDE e SOCIETATE IESU. IEPHTIAS TRAGOEDIA. CELSISSIMO ? PRINCIPI AC, ACTUS IV., SCENA II., lines 7.7.2.2.119-7.7.2.2.174","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.7.2.2.119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.7.2.2.119"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml","quality":"ocr"}}