{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (4) 7.9.4.2.451-498","citation":"Jacob Balde, Poemata (4) 7.9.4.2.451-498","ref":"7.9.4.2.451","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.9.4.2.451","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.9.4.2.451","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.9.4.2.451.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (4)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4","urn":null},"verse":true,"words":290,"text":"BAR Placido per artus flamma complexu, quasi\nLambens cucurrit. AR. Hoc quoque omen prosperum est.\nBAR. Fragravit uncto fusus in saxo cruor:\nQuidamque nidor gratus ac nares ciens\nAfflavit omnes. AR. Qualis et Abelis fuit.\nCrepitante busto clarus effulsit color:\nAn nube mixta dubius et turpis rotans\nFumi volumen. BAR. clarus effulsit color.\nDe crine caesae Virginis candens apex\nPuram nitore lucis effudit iubam.\nAR. Nulla ergo prorsus nebula visa serpere?\nBAR. Nulla, nisi qualem Luna vanescens habet;\nVel habere credas. AR Tot quidem monstra audiens\nPaene ipse monstrum fio. nam quid asseram?\nIephtae cruentum facinus absolvit Deus.\nVotiva fausti bella successus probant.\nSed damnat horror aurium, et novitas atrox.\nNam quando votis legitur Hebraeis homo\nImpensus; aut combusta virgo vicem rubrae\nSupplevisse vaccae! Plura scitari libet\nTotum cadaver arsit, an partem cadens\nFavilla fugit BAR. Mater optabat quidem\nSollicita, saltem capite detonso, comam\nServare in auro, Filiae pignus suae:\nSupra capillos, Nise, pretiosum tuos,\nAt haec negare: seque devotam Deo,\n(Quantum liceret Nazaraeos feminae\nSubaemulari) proinde totum caustico\nCorpus cremandum rite deberi Sacro:\nNil subtrahendum; nilque subtractum fuit.\nConsumpta tota est. restat exiguus cinis.\nAR. Ex hae puella restat exiguus cinis!\nTruculento Genitor. vivere etiam nunc potes!\nBAR Alte dolorem condit; ac gemitum premens\nMala contumaci fortiter vultu domat.\nDat iura populo. digerit caussas Fori,\nAuditque. nulla caede perfunctum putes.\nAR. Quid vero Genitrix? BAR. Plorat implacabile.\nAR. Haec vera Mater: nomine indignus suo\nPater, Sicano caesus ex scopulo fuit.\nBAR. AEstuat amaro corde vesanus dolor.\nVelut ad Niphaten orba foetu bellua;\nVix deesse catulum notat, et atris incipit\nHorrere maculis; tam suis, quam non suis,\nAdeo furenti in tigride variatur tigris.\nAc, quia rapinam [quippe raptor iam procul]\nVtcunque cursu certet, ulcisci nequit:\nIncusat antrum, nemora, montes: sequoque.","prev":{"citation":"Poemata (4) 7.9.4.2.406-450","label":"IACOBI BALDE e SOCIETATE IESU. IEPHTIAS TRAGOEDIA. CELSISSIMO ? PRINCIPI AC, ACTUS V., SCENA IV., lines 7.9.4.2.406-7.9.4.2.450","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.9.4.2.406","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.9.4.2.406"},"next":{"citation":"Poemata (4) 7.9.4.2.499-517","label":"IACOBI BALDE e SOCIETATE IESU. IEPHTIAS TRAGOEDIA. CELSISSIMO ? PRINCIPI AC, ACTUS V., SCENA IV., lines 7.9.4.2.499-7.9.4.2.517","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.9.4.2.499","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/7.9.4.2.499"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml","quality":"ocr"}}