{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 10.14.1-69","citation":"Jacob Balde, Poemata 10.14.1-69","ref":"10.14.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/10.14.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/10.14.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/10.14.1.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata","urn":null},"verse":true,"words":276,"text":"Eras, Constanti: non sunt gens aspera Turcae;\nNec rudis Imperii,\nAut inficete barbata.\nComis enim Gallos, Germanaque pectora vincit,\nNos probet illa magis,\nSi conferamur, rusticos.\nDura quoque, et saevae genium spirantia mentis.\nSuavibus Odrysii\nCondire norunt moribus.\nNos crudi, celsa suspendimus arbore fures:\nUtimur et laqueo,\nTortaeque nodo cannabis.\nHi tentos solvunt arcus, nervoque remisso,\nSupplicis ante pedes\nFauces iocando strangulant:\nHaud aliter, quam nervum Citharoedus eundem\nIncrepet Ogygius,\nCantuque fallat otium.\nQuandoque et bysso nectunt candentia colla:\nSuppliciique genus\nFilis honorant sericis.\nNos quanto clamore reos quoscumque citamus\nIudicis ad scopulum,\nPraetoris ad subsellia!\nDum Forum subeunt, accusanturque sub hasta\nSaepe timore rigent,\nPrope ante mortem mortui.\nMitius Odrysii perituris carbasus atra\nMittitur, et facilis\nInclusa Fati tessera.\nEst aliquid, tristem miseris auferre pudorem:\nEt minus indecori\nHaerere tigno pendulum.\nBis denos Selymus fratres occidit, et istud\nMos geniale nefas\nExcusat imperantium.\nQuid regni causa non Caesar Iulius egit:\nMiscuit astra mari,\nVallesque septem montibus.\nNec fuit indignis Selymus lictoribus usus.\nNam diadema fui\nSolvens tiara verticis;\nHoc pudibundus, ait, nostros intertrahe, Bassa;\nInsidiisque latus,\nEt sceptra curis libera.\nAnte tamen veniam pete, et oscula fige necandis.\nAdice blanditias,\nMulcensque stringe guttura.\nPromissum manes abeunt Mahometis in hortum.\nFunera marmoreis\nConditur in sacrariis.\nTale nihil patrant fraternis Teutones armis.\nIra ferit potius,\nCum se duello provocant.\nNos tetricas Leges et plurima iura tenemus:\nPluraque polluimus\nMendaciis ac fraudibus.\nIus breve Turcarum, totumque in pariete pendet;\nSpicula cum pharetra,\nAcinacis cum balteo.\nHoc Baiazethes, ut erat sermone facetus;\nDivido cuique suum,\nRespondit Oratoribus.\nThracibus his, Latios immigravisse lepores,\nEt Lacedaemonios\nCum melle credas Attico.\nNostra coronato spumant convivia vino;\nDeliciasque merum\nSummas in auro credimus.","prev":{"citation":"Poemata 10.13","label":"Silvarum Liber V. Polyhymniae Miscellaneae. Amplissimo viro Brunoni Vipsalio., Ad Mathiam Ulmium. Amico de usu fabularum respondet. Ode.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/10.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/10.13"},"next":{"citation":"Poemata 10.14.70-137","label":"Silvarum Liber V. Polyhymniae Miscellaneae. Amplissimo viro Brunoni Vipsalio., XIV. Ad Constantium Rivernam Paulli Rivernae F. Cum, praesentibus Parente et, lines 10.14.70-10.14.137","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/10.14.70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/10.14.70"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml","quality":"ocr"}}