{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 10.18.1-64","citation":"Jacob Balde, Poemata 10.18.1-64","ref":"10.18.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/10.18.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/10.18.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/10.18.1.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata","urn":null},"verse":true,"words":277,"text":"Ergo iam certum est? Et Hymen sonandus\nSerta disperget? Quia nam repente\nVela vertisti, dubiis adiri\nCreditus Austris!\nDucis Uxorem, tua forsan, Asti,\nTeque ducturam licet alligari\nGaudeas bysso tamen alligaris\nRemige peius.\nQuidquid adstringat, placet Uxor, inquis,\nEde, quas dotes habet usitata\nItalus Vates Cithara tibi\nresponsa remittet.\nDives est, ni vel superes, vel aeques.\nVerus, heu! coniux eris. Utque taurus\nSub iugum trito redigere collo,\nTer pede pressus.\nDives o quanto periture sumptu,\nIn tuam pleno ruis amne Scyllam!\nServus es: servis, Caroline, servis\nVertice raso.\nDives est. At tu tenuis supellex.\nErgo subiectum phaleris domabit.\nQuot gerit torques, tot habet ligandi?\nFrena mariti.\nDivitem certe scio, vae scienti!\nQuot domi gignet brevis area lites?\nServat a ventis minus inquietam\nAeolus arcem.\nConiugis duplex et amoenus hortus,\nPlurimae crescent in utroque spinae.\nUna quae semper fodicabit, haeret\nIntima cordi.\nEst mihi coniux opulenta non dum\nElegans: nondum Tanaquil sagitta\nPalpitas una? Quod amore totum\nConficit. Hoc est\nNobili natam Patre duco nupsi\nNobili, dicas, feret illa magnum\nNomen Androcli reget illa clavum;\nIlla Viri Vir.\nNobilem duxi. Male si iuveni\nStant inaequales ad aratra vincti:\nPeius infelix Hecubae cupido\nInnexerit Irum?\nQuam propinquarunt Charites, avitae\nStirpis est. Si tu figuli propago,\nIlla Praetoris: figulus peristi\nCollige vasa.\nPatrios multis celebrat triumphos.\nIn triumphatis eris ipse crassam\nPorge cervicem, Stygio Iovi\nMactandus humi bos\nPulchra censetur. Quibus? Expolitae\nDiscis a vulgo pretium puellae?\nSponse, dic, quae vult oculis videri\nTurpis et effrons\nPulchra. Dum tota ferit ora Cypro:\nDum genas pinsit speculumque mulcet,\nMore lambentis madidum sciuri\nVellus et ungues.\nVirgo formosa est. Subdita dolosus\nDefluat fucus senii liturat\nVultus informi cadat ore, passa\nCrudior uva.","prev":{"citation":"Poemata 10.17","label":"Silvarum Liber V. Polyhymniae Miscellaneae. Amplissimo viro Brunoni Vipsalio., XVII Ad sodales novae congregationis macilentorum. De dispari tyrannide Cl","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/10.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/10.17"},"next":{"citation":"Poemata 10.18.65-131","label":"Silvarum Liber V. Polyhymniae Miscellaneae. Amplissimo viro Brunoni Vipsalio., XVIII. Franciscus Petrarcha Paranymphus. Ad Carolinum Astium Sponsum, lines 10.18.65-10.18.131","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/10.18.65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/10.18.65"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml","quality":"ocr"}}