{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 10.2.1-62","citation":"Jacob Balde, Poemata 10.2.1-62","ref":"10.2.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/10.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/10.2.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/10.2.1.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata","urn":null},"verse":true,"words":306,"text":"Continuo totam rumor manavit in Urbem:\nAlsatam solis fidibus, praesidioque fretum\nCynthii binominis,\nPosse nemus viridemque campum,\nFulminaque et montes, vivosque effingere vultus\nAbsque colore.\nInventumque novi mirum genus esse penicilli:\nQuod nihil a plectro, testudinis excitante somnum,\nDiscrepet. Crevit stimulante Famae\nCuriosa mentium\nInquies, ac me videndi\nDira cupido.\nVenerunt proceres, Domini venere togati,\nUt Nemesis Dea quemque coegit.\nEt quia sperabant divino munere bellam\nEffigiem, laudesque canendas:\nCertatim strictam faciem ambivere sedentes\nArtifici praebere poetae.\nNon opus est, dixi; nisi quem Deus ipse monebit\nIntus agens, nec pingere possum,\nSi cupiam: neque si possim, mihi pingere fas est.\nQuisque suo considite scamno.\nConsedere omnes: medium mihi pegma relictum.\nIn quo cum graciles percussi pectine nervos:\nEcce tibi, manus illa, manus Phoebeia, rursum\nConspicua sese motat, et tremulo ferit\nIndice visum.\nAst alii horrere, et fugere, et formidine labi.\nInclamo: quae caussa pavoris!\nSistite gressum.\nNullae hic terribiles larvae: manus aurea Phoebi\nDignatur manifesta videri.\nNunc, o nunc, oculos, animosque intendite vestros.\nNam quotiens crispavero fila;\nMira resultabunt picto spectacula muro.\nSed risum teneatis, amici.\nIncipio. Coepique simul percurrere chordas,\nClara palam vox addita chordis.\nPulcher Adulator. Vix hoc: cum candida puris\nRadiis est linea ducta.\nNon placuit. Faex haec hominum pingatur in albo!\nObsequiosa manus\nIntempestivo nigrum suppone colorem.\nErgo iterum testudine mota\nTalia fabat.\nTurpis Adulator (mox altera linea coepit\nDeformi nigrescere sulco.)\nMobilis ingenii; nescit, quem vespere vultum\nDeponat, quem mane resumat.\nTendet ab alterum speculo, seseque refingit,\nConstanter mutandus in horas,\nDissimilisque sui.\nProteus est, et multa sit unus:\nSus, vulpis, lupus, agnus, hirundo.\nInterea toties variata pependit imago.\nMe pariter variante sonores\nEt modo mista lupi potuit, modo vulpis et agni\nFigura credi; mox obesa porci,\nMox avis circum volitantis ossa\nAt sese nequam, licet omnis in omnia vertat\nAmbiguae mendacia formae:\nPlus ficti tamen oris habet, quam frontis honesta.","prev":{"citation":"Poemata 10.1","label":"Silvarum Liber V. Polyhymniae Miscellaneae. Amplissimo viro Brunoni Vipsalio., Mirando Apollinis beneficio, ex Poeta se Pictorem factum esse. Anno M. DC. XLI.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/10.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/10.1"},"next":{"citation":"Poemata 10.2.63-99","label":"Silvarum Liber V. Polyhymniae Miscellaneae. Amplissimo viro Brunoni Vipsalio., II. Harmoge Poetica. Auctor, conditione Phoebi accepta, ut primum Artis, lines 10.2.63-10.2.99","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/10.2.63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/10.2.63"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml","quality":"ocr"}}