{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 11.0","citation":"Jacob Balde, Poemata 11.0","ref":"11.0","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/11.0","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/11.0","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/11.0.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"Voluntati tuae magis, quam animo meo obsecutus optime Taranda, quod nuperrime petiveras, certamen ingens descriptum tibi sisto; prodigiosum par athletarum: quod ab communi statura mortalium, sive infra mediocritatem depressa, sive supra heroum humeros evecta iocantis Naturae festiva hilaritas secrevit. Composueram olim tres Dialogos de Pygmaeo et Gigante, in gratiam Jodoci Flasckonii, stylo dramatico, quos cum postea saepius exhiberet, ipsius esse crediti sunt: nemine obloquente. Neque enim tanti erant tria licia concessa amico ut repetenda ducerem, vindicaremque donec Christophorus Nusius, ex Stoica secta familiaris aperuit, alicubi passim mea velut propria ut usurpantium, verti mutarique nullo discrimine, utque crederem, addite, se spectatorem certaminis huius fuisse, aestivalibus Feriis, in silvestri Theatridio exhibiti, circum nemora et fontes. Initium a Faunis datum, impare diversarum arborum, ad Orphei lyram saltantium, congressu praeludent. Primo dialogo, quasi actu, finito; maiorem chelyn minori concertasse, salice et quercu in eiusmodi additamenta aptatis finem secundi Actus, exceptum lusu molossi et Melitensis catelli; satyricis cuncta nimiram scite ad gubernantibus. Tertium, ab morte, humana larva adspectabili, clausum, fastuosa iactatione corporis viriumque, in Magno aeque ac Parvo belle composita, mure et elephanto pariter obtritis. His suadebat Nusius, ut Fabulam, quamvis minime sumptuosam, meo nomine vulgare vellem, eo saltem fine, ut alienorum scriptorum incubatores, Musis ac Gloriae in posterum litaturi, suo ture uti moneantur. Ad haec sapientius facturum: si qualem cumque assem dividerem vivus amicis, ne mortuus eviscerationem praebeam raptoribus. Diu repugnavi; quod dicerem: videri mihi poetas, ad naufragantis Famae scopulum allidi, quotquot edunt illa, quorum exercitatione calefacti, ipsam Poesin primum didicerint; aut ludibundi tantummodo, specimen Artis et plausus ephemeri, sparserint in vulgus. Ab usu confirmatus, virili maturoque iudicio recens in venta, felicius eluctari, atque aetatem ferre. Non desistenti tandem obsecundavi, nullo propterea angore gravaturus plagiarius, scenicosque mangones. Scripta namque, quibus nomen Auctoris ipse non praefixere, inter mea certe numquam agnoscam. Tu, Taranda, vultu, quo soles, hilari ac bono excipe hunc lusum: Uno alterove folio totus absolvitur e quibus tamen Pumilio Libellum; Gigas, nisi prohibes, etiam Librum facit.","prev":{"citation":"Poemata 10.21.110-124","label":"Silvarum Liber V. Polyhymniae Miscellaneae. Amplissimo viro Brunoni Vipsalio., XXI. Melancholia, lines 10.21.110-10.21.124","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/10.21.110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/10.21.110"},"next":{"citation":"Poemata 11.1","label":"Silvarum Liber VI. De magno et parvo: sive certamen Giganti cum Pygmaeo. Ad, Dialogus I. De forma corporis: Pygmaeus Gigas.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/11.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/11.1"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml","quality":"ocr"}}