{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 11.2.1-63","citation":"Jacob Balde, Poemata 11.2.1-63","ref":"11.2.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/11.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/11.2.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/11.2.1.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata","urn":null},"verse":true,"words":278,"text":"P. Vivendi genus in corpore fusius\nMirentur stolidi: mentis acutior\nSuccinctam tamen optat\nMembrorum Dialecticam.\nG. Diis grates: quod ab hac arte removerint\nExporrecta manus, Rhetoricum placet\nCorpus. Non ego pugno,\nCompressus cupiam mori.\nP. Parvi quibus teneram contrahit indolem\nMembrorum brevium grata modestia:\nUnus quod Titus olim,\nOrbis deliciae sumus.\nG. Magni qui solidis ardua viribus\nCoelo surrigimus corpora: non quidem\nVestro more faceti,\nSed nec ridiculi sumus.\nP. Num quo maior, coquis sapientior?\nDii nobis dederunt ingenium truci\nNescis quia Polyphemo\nFrontis lumen ademerit?\nG. Num quo quisque minor, non et ineptior\nMentis plus elephas, anne cuniculus;\nBacchi vector asellus,\nAn Martis sonipes habet?\nP. Gemmis quid minus est? At pretiosior\nCensetur Scythicis unica rupibus.\nMalis esse smaragdus,\nQuam cautes Rhodopeia.\nG. Malis in viridi cedrus ad aethera\nIntonsum Libano tollere verticem;\nQuam semper male olenti\nMorderi cytisus capro.\nP. Si tentare iuvat navibus humida:\nIn summo placidi margine fluminis\nDucam tutius alnum,\nQuam Tyrrhena per aequora.\nG. O quicumque secas remigo fretum!\nSeu cymba veheris, sive liburnica;\nAngustas cave fauces,\nEt poni brevia improba.\nP. Quid parva minus est, dic. Echeneide\nAtqui turrigeris obvia classibus,\nNautae, si ite, dicit;\nSistunt: ite, supervolant.\nG. Nil vobis, fateor, nil, equidem scio,\nEst usquam Pumilis imperiosius.\nQuod coelium, mare, tellus,\nNullo non queritur loco.\nP. Nocturni lemures, quaeque hominem sono\nTristi Cerbereae terrificant canes:\nTurrita face longi\nApparent prope mortuos\nG. At non Caelicolis hoc vitio datur,\nProceros, veluti robora, suspici.\nCelso Iuppiter ore\nNubeis cogit ignis inest ille Prometheos,\nDivino procul hinc raptus ab aethere.\nMagnis tarda Bootae\nHaerent pectore frigora.\nG. Magni consilium ponderibus suis\nLibrant, et populos imperio regunt.\nOlli sceptra capessunt:\nOlli fortiter imperant.","prev":{"citation":"Poemata 11.1","label":"Silvarum Liber VI. De magno et parvo: sive certamen Giganti cum Pygmaeo. Ad, Dialogus I. De forma corporis: Pygmaeus Gigas.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/11.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/11.1"},"next":{"citation":"Poemata 11.2.64-125","label":"Silvarum Liber VI. De magno et parvo: sive certamen Giganti cum Pygmaeo. Ad, Dialogus II. De dotibus Animi. Pygmaeus. Gigas., lines 11.2.64-11.2.125","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/11.2.64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/11.2.64"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml","quality":"ocr"}}