{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 12.7","citation":"Jacob Balde, Poemata 12.7","ref":"12.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/12.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/12.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/12.7.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata","urn":null},"verse":true,"words":439,"text":"Iamne ergo, MANES, vestra brevissimae\nSpectata vitae fabula transiit!\nEx aere conflato supellex,\nHaec Feretri brevis arca restat.\nAt nemo de tot millibus alteri\nAntiqua turbat iura vel invidet.\nHic hostis acclinatur hosti:\nHic geminos capit urna fratres:\nHic virgo scortis iungitur: et procus\nIuxta maritum dormit adulterae.\nHic sanctus incumbit scelesto,\nHic vitium iacet atque Virtus.\nArcana dudum tristia comprimi\nLuctantur in me: nec penitus sibi\nAudet fateri, quae volutat\nMens nimio titubata fluctu.\nMorare Vates, nec stimulum DEI,\nIgnave, sentis? proice pectore\nImmane, famosumque VERUM,\nDum graderis vagus inter ossa.\nHic Coelum et Orcus, continuis tamen\nHaerent acervis, hic Superum choro\nInferna miscetur caterva.\nHic paleae latitant inanes.\nCum plena spicis grana ferentibus:\nInterque spinas lilia consitas\nIgnota crescunt. Hic beatas\nInter oves stabulantur haedi.\nO lucis AEdes, dulce Sacrarium;\nElecta CHRISTI messis in horreo!\nO Terra lacte et melle manans:\nAula spei, thalamus quietis:\nO noctis antrum, quo latet abditae\nThesaurus irae: feta nocentium\nSpelunca latronum, secundae\nSuppliciis habitanda mortis:\nO plena puris Area gaudiis:\nUmbrosa quam nec silva, nec igneo\nSurgens ab electro lacunar;\nNec Zephyri superent vireta.\nAh? verioris tristitiae Domus:\nAEgea qua sit mitior insula;\nQuaeque in tenebris mersa squalet\nTrans rigidas Aquilonis oras;\nO seminantis funera GRATIAE?\nO seminatae corpora GLORIAE?\nVos Solis exstinctura lumen,\nAstrigeros ferietis orbes,\nAh? non secundo credita sidere\nSiccis Averni semina saltibus.\nHoc illa surrectura Cadmi\nDente seges, tubicenque iuxta.\nFlorete porro vaticinantia\nVer dulce flavis Ossa coloribus.\nNam germinabunt instar herbae\nCircum hederas, viridemque buxum\nIacete porro taetra cadaverum\nImplenda diris Ossa doloribus:\nTotoque Vindictae lacerto in\nSulphureum iacienda stagnum:\nSed nempe tantum ludimus, et iocis\nCrispamus auras, non sine sibilo.\nAt non inanis signa famae\nAmbiguis cecinisse verbis\nDicemur olim: cum fragor aetheris\nImpellet axes turbine flammeo;\nEt fractus illabetur Orbis\nImpavidum super et paventem,\nRumpenda nullo carmine surditas\nRumpetur illa Nubivagi turba;\nQue per sepulcrorum cavernas\nCeu tonitru quatiente terram,\nVox audietur: SURGITE MORTUI.\nRepente surgent. Castus ad aurea\nHinc Agnus exsultabit astra:\nInde salax trepidabit Hircus,\nSidente lapsis sub pedibus solo,\nImmugientium fulmine nubium\nAd ima stratus. Quos amicos\nUnus ager, patriaeque caespes\nMolaeve tectum; quos placidus sopor\nIungebat una; VITA novissimis\nDisiunget actis. Quis gelatos\nInsolitus quatit horror artus?\nAn iam moventur? sistite Pallidi:\nTantisper Umbrae sistite: buccina\nDonec supremae clangat horae.\nIlla suo latet in metallo\nProcussa nondum: iam tamen emicat.\nEXTREMA Mundo purpureo DIES\nImplumis in nido Sororum\nStertit adhuc, sed et ista pennas\nIam iamque librat, Sistite Mortui.\nTer de profundis, quod bene sospitet,\nSuspiro fibris luce cassos\nDavidica miseratus Oda.\nTer lustro vivo fonte: ter alteram\nLucem precatus clamo: Quiescite\nFORTUNA MORTALIS PERACTA EST\nVESTRA: MANET PERAGENDA NOBIS.","prev":{"citation":"Poemata 12.6","label":"Silvarum Liber VII. Miscellanea sacra. Quirino Garepinsio, VI. Ad Lazarum Spieglerum Kalendis Aprilibus MDCXLII. Stoici Christiani Secunda","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/12.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/12.6"},"next":{"citation":"Poemata 12.8","label":"Silvarum Liber VII. Miscellanea sacra. Quirino Garepinsio, VIII. Ad Partheniam Iuventutem Gymnasiorum Societatis Jesu. De fortunatis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/12.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/12.8"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml","quality":"ocr"}}