{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 13.0.1-3","citation":"Jacob Balde, Poemata 13.0.1-3","ref":"13.0.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/13.0.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/13.0.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/13.0.1.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata","urn":null},"verse":false,"words":366,"text":"Ingenium tuum, ac Poesin, suspexi ego semper, aestimavique, ut par est, Vates clarissime: Quod in quarto Lyricorum meorum libro, Ode nomini tuo inscripta, contestatus sum. At enim iam nunc, ne Nomen quidem Harphii mysterio vacare, Germani intelligent, quippe non ex vano haustum, dicerisque alter Orpheus, quem canentem, ecce, Silvae etiam meae accedunt Auctarium vides Carminum, quae provocatus lusi. Liber nonus, caussa est et octavi Numerum imparem, Vatibus et Heliconi Sacrum, utrobique sibi constare Voluimus. Prior Editio, septem Libellus, Artes totidem liberales honoravit: ista, Novem Musas veneratur. Quae pertractaverim, paucis complectar, Statim in primo limine offendes aegrum cum cadavere luctantem; sed post desperatissimam exulcerationem, tandem sibi restitutum. Secundam Oden, de conviviis Germanorum, imperavit Burgensis noster, Carnis, quod probe nosti, acerrimus hostis. Fuit autem illius epuli Modimperator Conradus Ufens, inter honestissimos Cives summus, quem Nicolaus Glastonus, ut facete multa dixit, fabrum Fortunae suae solebat nominare. Commendatio Solitudinis, Gasperi Barlaeo et Johanni Ingelio debebatur. Respondendum erat. Batavus Camenis. Proximo Carmine excuso me Amico non sustinui nomen ponere: ne Octavius Frangipanes se moveri putaret. Non diffiteor in Lyricis ac Silvis meis arcana quaedam esse, ceterum innoxia: rideoque curiosum, et hebetem, qui quis vel omnia suspectat, vel nulla rimari potest. Sequitur gratulatio, facta Coronario Burgensi, Macilentae Cohortis Antesignano: Carmen extemporale est, recitatumque statim post electionem, in Curias, prope Coemeterium sita, adstante Umbrarum Choro Consuetae quoque et memorabilis illae quidem caerimoniae adhibitae sunt. De herba Tabaco, quam alli Nicotianam, alii Paetum, alli Panaceam vocant, sic fabulamur, ut veritate, rei non destruamus. Tam multis invisi, quam peregrinis, germinis vim expertus in morbo, commendare non sum veritus, ante notitiam poematis, hercule, animosi, quod Raphael Thorius conscripsit, Angelus, et canendi et medendi arte clarus. Lucium Bassaram, mole corporis tardum, consilio, nisi fallor, aptissimo, ad cursum in pulvere Olympico instruximus haud multo gracilior est Gundarus Osca. Varro nostri seculi, omnium librorum belluo. Ingentium. voluminum plaustra propediem edendorum minatur Orbi praefestinantis impetum sufflaminare conor. Cur autem et tu, inquies, celeriter multa? Primo, stimulatores mei velut lentum increpant, Arbogaste. Deinde, quamquam nemo invitior, adversus indolem et bene consulta rapior aestu popularis procellae, ac quondam malo Fato Gentis nostrae coguntur catuli festinare cum canibus. Ascesin ?gnatianam nostris coloribus depictam Franciscus Palmenius, municeps tuus, merebatur; Iuvenis sanguine cultuque virtutum florentissimus:","prev":{"citation":"Poemata 12.18.73-132","label":"Silvarum Liber VII. Miscellanea sacra. Quirino Garepinsio, XVIII. Hymnus adspirantis ad caelestem Patriam. Ode., lines 12.18.73-12.18.132","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/12.18.73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/12.18.73"},"next":{"citation":"Poemata 13.0.4-6","label":"13.0.4 to 13.0.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/13.0.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/13.0.4"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml","quality":"ocr"}}