{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 13.13","citation":"Jacob Balde, Poemata 13.13","ref":"13.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/13.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/13.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/13.13.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata","urn":null},"verse":true,"words":310,"text":"Usque adeo nihil est, quod non quoque proterat aetas\nOmnia, fata metunt.\nAdspicis, ut stirpes Guilielmo Principe natae\nIn sua busta ruant.\nNobilis impactis sonat icta securibus arbos,\nLapsaque sternit humum.\nIt per utrumque redux, lustratque bipennifer hortum.\nMore, Lycurge, tuo.\nQuamque notat pomum venis marcere caducis\nDestinat exitio.\nVulneribus licet illa crepet, similique dolenti\nProicienda gemat:\nQuoque potest succo, ferrum lacrimosa moretur;\nDenique secta cadit.\nScilicet humanae finem ac primordia vitae\nTristis imago refert.\nPlantarum lictor, speciem mandataque Mortis\nNoster Adamus habet.\nArboribus Dryades, nobis nent stamina Parcae.\nUtraque fila, secant.\nAc fuit, ex feta quando illice glandifer infans,\nFrondifluusve puer,\nIn terram cecidisse datur; truncoque parentis\nApplicuisse genu.\nNon equidem miror, quibus olim nascimur, iisdem\nLegibus occidere.\nHoc est, hoc tantum queror, Aigenmanne; (queruntur\nHoc quoque lucis aves)\nNaturae leges et fixum curat Honestum\nMors Olitore minus.\nSubsumus Andabatae. Peioris stipite vili\nConditionis homo est.\nNon rapitur, modo qui materno surculus horti\nPullulat in gremio:\nSed vetulae tantum stirpes iugulantur, et aridae.\nEmeritumque nemus.\nAtqui nos, primis qui vix adolevimus annis,\nCarpimur ante senes,\nAdditur ad decimam iam sexagesima brumam\nBruma secunda tuam.\nNec satur es vitae quota, dic, in secula tendes?\nQuot meditaris avos?\nQuam silvam annorum speras? Suffecerit aevi\nNulla vorago tibi!\nTabescunt puerum virgae, iuvenumque genistae:\nDuret adulta salix!\nHeu! saepe ex humilis lanugo prima myricae\nDecutitur folio!\nTu stas interea barbara annosaque Quercus,\nCanitiemque quatis,\nQualis erat, cuius ramis pendere Gigantum\nIuppiter arma dedit.\nNec tamen invideo vitam spatia omnia comple\nPulveris Euboici.\nAt nolis me stagna prius sulcare Charontis,\nQuam tua fracta ratis.\nSemper honorari petitis praecedite, pompae\nDignior ordo prior.\nNon procul a tergo senium capulare sequemur;\nServus ut instat hero\nQuod precor, hoc unum est Lauri miserere virentis\nPopulus alba, praei.\nUt se cumque ferant Casus et Fata: paremus\nNos, animose Senex.\nSandapilam, ferro quae nunc prosternitur arbor,\nForsan utrique dabit.","prev":{"citation":"Poemata 13.12.110-125","label":"Silvarum, Liber VIII. Genialia. Ad clarissimum virum, Arbogastum Harphium, Ad Leonardium Crederium, S. I De Adamo Holio, Collegii Monacensis Olitore, lines 13.12.110-13.12.125","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/13.12.110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/13.12.110"},"next":{"citation":"Poemata 13.14","label":"Silvarum, Liber VIII. Genialia. Ad clarissimum virum, Arbogastum Harphium, Ad Lamorianum Gasconium. De Gryphis suae poeseos. Ode XIV.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/13.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/13.14"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml","quality":"ocr"}}