{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 13.20.119-178","citation":"Jacob Balde, Poemata 13.20.119-178","ref":"13.20.119","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/13.20.119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/13.20.119","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/13.20.119.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata","urn":null},"verse":true,"words":286,"text":"Sicut erat, stabili permansit stirpe ligata,\nAmore fundi nobilis.\nSuspice, si potes hoc oculis superare cacumen.\nVicina verrit sidera.\nInter se nexus ramorum exercitus ingens\nPlagas in omnes absilit.\nTruduntur tot vere comae, quot in aequore conchae,\nQuot sunt arenae littoris.\nAestivum frigus subterque sedentibus umbram,\nAdversa Soli, proicit.\nEt datur adscensus potes hinc, quacumque libebit,\nDantisce, visum vertere.\nProxima, quae rudibus praesignis lurida portam\nIncisa saxis ollula,\nVillam aperit: rus omne simul Kondelius Heros\nHoc regnat in palatio.\nHaec eius Ninive, Babylonque, et regia Lagi est.\nHaec Susa Susorum tenet.\nHic, quae guttatae ponunt Meleagrides ova,\n(Sunt certa vectigalia)\nAccipit: inque suo, iubet accumulata ministri\nUt collocent aerario.\nPugnaces hic frenat equos, venientibus Hunnis\nNullam per horrescens fugam.\nHic Consul trepidos submittit fascibus agnos,\nNovumque feturae genus.\nIura dat et vaccis, armentorumque maritis:\nCalletque linguas omnium.\nHorum aliquis taurus, mereatur Iuppiter esse.\nFuerit nec Io pulchrior.\nClitumni de fonte putes adscendere, pingui\nPastos triumphi gramine.\nCumque caput motant, flaventia marmora credas,\nQuernosve truncos surrigi.\nUlterius sed nunc oculorum dirige iactum.\nFieri, licet distantia.\nQuocumque adspicias; nihil est, nisi Panque, Palesque,\nCircumque piscosi lacus.\nNonne lacum cernis? Cui, qua de nescio causa,\nNomen relinquit tegula.\nIntus balaenae metuendi fornice rictus\nDantur minorum gentium.\nSaepe aliquem traxit per stagna sonantia, monstro\nPiscator udo territus,\nSaepe aliquem in cymba posuit titubante gravatus\nSquamae tremendo pondere,\nNavigio gaudet, substerni caerula Doris:\nPulsata remis, ingemit;\nVentososque ciet fluctus, et ad extima ripae\nPerducit alnum pascua.\nVidimus hoc parvis nanum Tritonia sub alto\nInflasse Nymphis cornua.\nSaltabant: multaque manus adspergine plenae\nCrines lavabant vitreos.\nHerbida stant propter, stant amphitheatra supinis\nFrondosa retro collibus.\nGrex avium supra, variis et rostra, levesque\nExercet auras versibus,\nIstae Bucolicos recitant: iucundius illae\nLaudantur a Georgicis.","prev":{"citation":"Poemata 13.20.59-118","label":"Silvarum, Liber VIII. Genialia. Ad clarissimum virum, Arbogastum Harphium, Ad Andream Dantiscum Ode XX. Amoenitatem Sedis Eberspergensis S. J. commendat., lines 13.20.59-13.20.118","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/13.20.59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/13.20.59"},"next":{"citation":"Poemata 13.20.179-214","label":"Silvarum, Liber VIII. Genialia. Ad clarissimum virum, Arbogastum Harphium, Ad Andream Dantiscum Ode XX. Amoenitatem Sedis Eberspergensis S. J. commendat., lines 13.20.179-13.20.214","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/13.20.179","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/13.20.179"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml","quality":"ocr"}}