{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 13.20.59-118","citation":"Jacob Balde, Poemata 13.20.59-118","ref":"13.20.59","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/13.20.59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/13.20.59","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/13.20.59.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata","urn":null},"verse":true,"words":288,"text":"Tum primum mensas subit, atque vapore recocta,\nScyphos Lyaei provocat.\nNec miranda magis sunt per quae tela Tarenti\nCalcata stillat vinea.\nHinc connexa pedem refert in topiaria Florae,\nTotam colentis aream.\nNon iactat calathos alieno ex sole petitos:\nQuales in hortis Principum\nAnxia, praecipiti sumptu, multisque coloni\nCuris Voluptas educat.\nIpsa Dea, ut fama est, Luna descendit Aprili,\nVehentibus Favoniis.\nAc, ne dignosci vernanti ex cyclade possit.\nInduta vestem rusticam,\nDistinguitque sinus, et margine terminat illos,\nEt sarit, occat, seminat:\nComponitque toros, et terra educit ab ima\nHanc germinum puertiam.\nTunc buxum undantem tondet, flavisque capillis\nPullos recentes induit.\nNon color ullus abest. Spectas. Spectas hic flava Minervae,\nSpectas Dianae candida.\nCaerula Naiadum, Iunonis fusca profundae,\nSummae fragrant ceraunia.\nIam quanta anguipedum muris se vis hederarum\nAgglutinat radicibus!\nOmne suum faciunt spatium. Si Pyramis adsit;\nConentur hanc transcendere.\nEsse reas, inter frutices hoc credere possis,\nQuod fixa tendant bracchia,\nInque modum distenta crucis, peccasse proterva\nFatentur inter Orgia.\nSaepe mihi visus sum noctu advertere Bacchum,\nLaetumque Faunorum chorum,\nPraevelaturos solitis hinc tempora sertis\nMolles corymbos carpere.\nTam saturi foliis tam grandibus, herba coloris\nInserpit altis aedibus.\nImus in immensum (namque haec praeludia dicas)\nHortum sinistri tramitis.\nPomifer Auctumnus patulis ibi grandia ramis\nEt fulva mala porrigit.\nHesperidum non ista draco custodit avarus.\nAperta crescit copia.\nNec Alcinoi nec, quod Lucullus habebat.\nNemus fuisse ditius.\nPoma cadunt rubicunda genas, albentia pulpam,\nInspersa guttis corticem.\nAdsunt et cerasti, quarum vindemia dulcis\nCertat Sicanis fructibus.\nSensim in plantiem pinguissima terra residit,\nDeclivitate gratior.\nAlterius vertex ubi desinit, altera primam\nOrditur arbos lineam.\nCum citharae Geta fila manu tractura feriret\nEx orbe cunctas arbores:\nHanc Tiliam perhibent, contempto Thrace, canoras\nClausis ad Odas auribus,\nDetractasse sequi, tantum fastigia pronis\nMovisse celsa frondibus.","prev":{"citation":"Poemata 13.20.1-58","label":"Silvarum, Liber VIII. Genialia. Ad clarissimum virum, Arbogastum Harphium, Ad Andream Dantiscum Ode XX. Amoenitatem Sedis Eberspergensis S. J. commendat., lines 13.20.1-13.20.58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/13.20.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/13.20.1"},"next":{"citation":"Poemata 13.20.119-178","label":"Silvarum, Liber VIII. Genialia. Ad clarissimum virum, Arbogastum Harphium, Ad Andream Dantiscum Ode XX. Amoenitatem Sedis Eberspergensis S. J. commendat., lines 13.20.119-13.20.178","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/13.20.119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/13.20.119"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml","quality":"ocr"}}