{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 13.24","citation":"Jacob Balde, Poemata 13.24","ref":"13.24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/13.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/13.24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/13.24.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata","urn":null},"verse":true,"words":359,"text":"Somnia quid? Nugae, quae non sunt somnia Vatum,\nEt ipse nugas dixerim.\nQuod tamen accinui, velatque immane Futurum;\nTu Vatis esse credito.\nQuippe id non atomis larvisque accinctus et umbris,\nUt rebar olim, Phantasus;\nSed Deus Aonidum nobis, Deus ille, Nihusi,\nImmisit ex sacrario.\nMystica transfumant de quo mea nubila, veri\nNon est inane dolium.\nPictores falsi nocturnos despuo botri,\nCum Morpheo Phobetora,\nAuctumnos odi fatuos, rabiemque iocosam\nLudentis in vindemia:\nCredulitas quam Caeca bibit, delusa colore\nImaginosi palmitis.\nVerius in cerebri tabulam delapsus Apollo,\nBacchi colores excitat.\nNec palpanda manu mendacia futilis uvae,\nMeram propinat fabulam:\nDivinos sed enim Pataraea e vite racemos,\nQui turgeant praesagiis.\nQuales famosi vidit pincerna Canopi,\nHebraeus Augur abscidit:\nExpressitque scyphum, Pharaoni denique dandum\nPost exsolutas compedes.\nTalia Grynaeus pingens emblemata, miris\nMentem replevit lineis.\nQuamquam haut diffiteor, tunc, cum Somnumque Deumque\nPassus figuras hauseram;\nPandere nescivi sub nube latentia monstra,\nNocte insolenti territus.\nIam scio. Paullatim volventia Fata patescunt,\nSuis soluta nexibus.\nVis, ut declarem? Facio.Sed carmine nolis.\nSermo pedestris explicat.\nVidimus Historiam: bella, horrida bella, Nihusi\nOrdimur a Bohemico.\nVidimus, Auctumno iam praecipitante, Novembris\nSpumare prela vineae\nSordidus humano Mars sanguine pinguibus uvis,\nQuot amputavit millia,\nAfflixitque solo, calcataque funera rupit,\nQuo more botros rusticus!\nTorrentes rapidi passim fluxere cruoris\nCellas in omnes Teutonum.\nExpletura sitim tandem Rhamnusia vindex\nMusto furoris proluit.\nEbria Gens merita contempti Numinis ira,\nPotare faecem cogit ut:\nDonec succiduo titubent vestigia gressu.\nEheu! ruunt Provinciae:\nRegnaque, et emotae vertigine funditus urbes,\nEt urbium tecta ambulat.\nNec duplicem Solem, aut Rhenum, geminumque Brisacum.\nSed nil videt Germania.\nCaedibus urgentur caedes. Albentia pressum\nMorantur ossa vomerem,\nIn Dominos servi surgunt: thyrsumque rebellem\nPatri retorquet filius.\nTerra movet pulsuque pedum ciet excita furvos\nManeis ad hoc spectaculum.\nSic quondam versis Lapithas ad proelia mensis,\nEpota movit amphora,\nSic vidi indomitos campo decurrere tauros,\nCum dimicant pro nuptiis.\nHaec aliqua est, varia specie portenta ligantis.\nFarrago nostri somnii.\nNon aliud nemus armiferum, lapidesque caduci\nSignant, urbs in vellere.\nQuae sit anus Fluviusque loquens; cur Semifer obstet:\nQuis Cygnus inter Sidera:\nQuid Vaticano moneat de colle Palumbus,\nMiscens olivam laureae:\nExpende et dices: Cum diis caelestibus iste\nVtes habet commercium.","prev":{"citation":"Poemata 13.23","label":"Silvarum, Liber VIII. Genialia. Ad clarissimum virum, Arbogastum Harphium, Ad Marcum Limam, ex veteri stirpe Scipionum. Ode XXIII.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/13.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/13.23"},"next":{"citation":"Poemata 13.25","label":"Silvarum, Liber VIII. Genialia. Ad clarissimum virum, Arbogastum Harphium, Ad Carolum Hoerwarthum. S.J. In funere carissimae Matris Johannae Anno M. DC","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/13.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/13.25"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml","quality":"ocr"}}