{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 13.25","citation":"Jacob Balde, Poemata 13.25","ref":"13.25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/13.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/13.25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/13.25.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata","urn":null},"verse":true,"words":225,"text":"Ergo pedem vestris Alamannia nostra Theatris,\nFamosa Troas, intulit!\nTorva cothurnati varians simulacra doloris:\nSpectante luctum Graecio,\nMoesta parens, utriusque tamen, communia iusto\nPlangore deflevit mala.\nNunc tua solius subit, et praecordia fato\nPropinquiore sauciat,\nAltera non sicco spectanda Tragoedia vultu:\nCum tota sit domestica.\nExstincta est Mater. Lacrimas da, Carole, vixit;\nTibi dedit quae vivere\nSollicitabit amor, naturaque fomes amoris,\nImpulsa fletu lumina.\nSed nolim in liquidum flumen vertaris, ut Acis,\nPassoque crine fluctues,\nNec plorare veto. Modo non lamenta sequantur.\nManes pios turbantia.\nPurpureum fratres iam mutavere colorem.\nHac liber es molestia.\nConveniente toga multo te vestiit ante\nPraesaga mens funebrium.\nParce supervacuis convellere planctibus Umbram.\nQuieta dormit. Invides?\nDecessit Genetrix. Hoc est absolvit agonem:\nQui nos manet, qui singulos.\nHeu! Genetrix obiit. Dicas abiisse, beatae\nPromissa visum Patriae.\nHeu! oculos clausit. Tanto iam plura tueri\nPotest, vel absque pupula.\nConclamata iacet. Quin immo et surda: nec optat\nAudire questus filii.\nCarole: triste mori, quid, quam parere vocanti\nEst ad tribunal Numini?\nParuit, ac prompte. Facto hoc animosa meretur\nSummi favorem Iudicis.\nOfficio defuncta suo, quod pendere iussa est,\nFatale solvit debitum.\nProcubuit: qualis, postquam tulit aurea Malus\nFetus in hortis aureos;\nDecedit spatio tandem, Auctumnumque relinquit,\nContenta prole florida.\nArbor Mater erat: quae totum in pignora succum.\nUt viveretis, transtulit,\nNunc, ut et et ipsa queat tumulo pubescere rursus,\nSepulta se reseminat.","prev":{"citation":"Poemata 13.24","label":"Silvarum, Liber VIII. Genialia. Ad clarissimum virum, Arbogastum Harphium, Ad Bartholdum Nihusium, V. C. Apollo Zeuxis, sive Somnia Poetarum. Ode XXIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/13.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/13.24"},"next":{"citation":"Poemata 13.26","label":"Silvarum, Liber VIII. Genialia. Ad clarissimum virum, Arbogastum Harphium, Cantus Durus. Ode XXVI.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/13.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/13.26"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml","quality":"ocr"}}