{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 14.18.1-62","citation":"Jacob Balde, Poemata 14.18.1-62","ref":"14.18.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/14.18.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/14.18.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/14.18.1.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata","urn":null},"verse":true,"words":285,"text":"Non ille Vates sum, cui flammeos\nNubes caballos offerat hinniens,\nLucisque nimbosae quadrigam:\nSum tamen ex Helicone Vates.\nAc Musa nobis praeparat essedum\nLauroque stratum, et frondibus aesculi,\nMyrtique, palmaeque. O curulis\nPegaseis agitanda loris!\nVehamur ergo. Tu prior occupa,\nWolfgange sedem. Me quoque vexeras\nOlim: iocosus cum vagantis\nNos famuli sequeretur error;\nEt in duobus, pro Superi, locis\nPararet uno tempore prandium!\nAscende. Sic Virtus, et huius\nPoscit Honor comes. Oro nolis\nMores Poeta pauperis, Atticos\nFecisse. Vilis sum mihi conscius\nIn corde glebae scande currum.\nSi praeeo: facies scelestum,\nHaut obsequentem. Dii reprimant. Prius\nSe remo vertat laureus in pyram,\nRotaeque in angueis: et retorti\nDanubii fluat unda retro.\nOmitte cultum. Per Charites rogo,\n(Sunt tres) per isthaec Numina, (sunt Novem.)\nUt ipse praecedam! Pudore\nIndecores oneramur, horas,\nIpsumque solem perdimus, et diem.\nPlus Aula iusto comptior, est meo\nInvisa ruri, sic sequemur.\nO nitidi levis aura coeli!O intepentis flabra Favonii!\nO grata lectisternia nubium!\nO temperati tergus Euri\nSessile roriferumque mitis\nPluvinar Aethrae! Fabor enim tibi,\nWolfgange. Coelum, quod Monacensibus\nIncumbit, adspiratque Boiis,\nAcrius est, nimioque spissum\nLapsu vaporem praecipitat caput.\nUnde et catarrhis saepe trabalibus\nTussi taurina gravamur;\nAd fluidam bene macerati\nPulmonis umbram, atque animae metum,\nAd usque vivae mortis imaginem,\nBojugenis miserae Tyrolis\nMontana Lernae desuper inspuit,\nHoc exedendum est. Adde quod hic vices\nNon servet Annus. Ver et Aetas\nCircumeunt breviore gyro:\nPlus vero septem mensibus Aeolus\nHiemsque regnant. Martius, imbrium\nFerax, pruinarumque, ventis\nCertat adhuc, solidaeque Brumae.\nCessisse putres finge nives. Quotus\nSicco per hortos ingreditur pede\n[Namque ista vulgi, vota, numquam\nVana reor] quotus est Aprilis\nCastus, nec ulla fraude Sinonius:\nQui purget agros, qui tepidum fleat,\nRidente post carecta Majo,\nIn volis, platanove subter.","prev":{"citation":"Poemata 14.17.164-186","label":"Silvarum, Liber IX. Memmiana. Illustrissimo Excellentissimoque Domino, D, Annulus Gygis, sive exploratio Virtutis ac Gloriae Illustrissimi ac, lines 14.17.164-14.17.186","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/14.17.164","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/14.17.164"},"next":{"citation":"Poemata 14.18.63-126","label":"Silvarum, Liber IX. Memmiana. Illustrissimo Excellentissimoque Domino, D, Ode XVIII. Cum Wolfgango Michaele Clarisio Casta Germaniae perlustrat, lines 14.18.63-14.18.126","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/14.18.63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/14.18.63"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml","quality":"ocr"}}