{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 14.20","citation":"Jacob Balde, Poemata 14.20","ref":"14.20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/14.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/14.20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/14.20.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata","urn":null},"verse":true,"words":354,"text":"Victima nostrates, fateor, non amplius Aras\nJecinore plangit, tingit icta sanguine.\nNon popa, non vastis resonat mugitibus Aedes.\nNullas secures Templa, vel siccas vident.\nPost Agnum Hebraeum lana cum virgine caesum,\nBovis exolevit atque vitulorum cruor.\nUt nihil infirmem: possim tamen, ac mihi fido,\nInstruere placitum Numini summo molam.\nCuius odor nubes ipsas perrumpat et astra;\nCanoque ture floribusque gratior.\nNulla mora est, monstroque viam, mea votaque pando.\nFacessat hircus cum suis uxoribus.\nVos, Proceres, Monstrum multis ex millibus unum,\n[Meum Tuumque, dico, Verbum Frigidum]\nAd rude, nec passum Lysippi vulnera ferrum,\nManibus meis huc immolandum sistite.\nSistitis? Auriculas et frontem innectite vitta.\nInnexuistis? Iam coronam appendite.\nTum sale, tum lympha, cumulo tum spargite farris.\nSparsistis? Addam verba non innoxia.\nInterea, praecincte Puer, collecta ministra\nAlimenta flammis. Patria ligna suffice.\nQuid mihi cum Cedris immortalique Cupresso?\nTiberianae frustra sandapilae seca;\nLatronumque rotas, vel si qua est nobilis arbor\nVestita moechis, aut trecentis furibus;\nCongere. Sternatur sulphur super, atque bitumen\nBabylone coctum, vel Comorrhaeo lacu:\nBoletusque picis, qualem quantumque Draconi\nSolymaeus olim iuvenis epulandum dedit.\nAdice, damnato quae Machiavellus aravit\nDigito sceleste callidus Volumina.\nAdice, quos Fastos scripsit Camerarius ater,\nEt quos sinistra Dux Anhaltinus manu.\nNunc imponamus devotum (ferte, Quirites,\nOpem, Quirites) Mystico Monstrum rogo.\nArdet io festa dicamus carmina voce.\nPlacantur omnes Caelites hac victima.\nStridet oi venae saliunt spirantibus extis.\nAddicit Aether, video castas Virgines.\nSimplicitas, et prisca Fides, comitataque Pace\nReligio subeunt, et Salus cum Gratiis.\nAudio sublimes circum memorabile Bustum\nSonare plausus. Astra concentum movent.\nUt mulcet me gratus odor, Superosque, Deumque?\nUt adipe caespes fragrat, et tabo silex!\nNubibus incensus pretiosis fluctuat aer,\nFumique volvit turbinati vortices.\nIre per Elysios non ficto nomine Campos,\nNec ante visis videor afflari rosis.\nParte alia tota ponatur Maius in ara,\nViolis et omni copia florum rubens:\nAlcinoique nemus, Paestique et Hymettus et Hybla;\nAurique viridis dives hortus Africae.\nQuidquid Niliaci sudat de vulnere trunci,\nSyrusque summis messor in spicis legit.\nQuidquid odorifero victurus funere Phoenix,\nQuoties sepulchrum mutat in cunas suum:\nQuidquid blanditur croceis Panchaia silvis:\nEt quidquid usque nasus invenit boni:\nNasus Arabs nasusque Cilix nasusque Sabaeus\nCollata nostro fateant incendio.","prev":{"citation":"Poemata 14.19","label":"Silvarum, Liber IX. Memmiana. Illustrissimo Excellentissimoque Domino, D, Ode XIX. Monstrum, meum ac tuum, frigidum illud Verbum. Ex S. Chrysost. In Orat","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/14.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/14.19"},"next":{"citation":"Poemata 14.21","label":"Silvarum, Liber IX. Memmiana. Illustrissimo Excellentissimoque Domino, D, Epicedium in funere Amplissimi Viri Johan. Christoph. Abeggii, Ser. Elect. Bav","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/14.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/14.21"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml","quality":"ocr"}}